Latin
Book 11, lines 11.1.65-11.1.73
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.65-73
Not analysed yet
CTh. 11. 1. 13
Idem aa. ad dracontium vicarium africae. placuit per singulos quosque annos reliqua eorum, qui romae consistentes in africa possident, missis brevibus indicari eosdemque compelli, ut procuratores instructos ad officium tuae sinceritatis pro celebranda solutione transmittant. ut autem nihil de transmissione ac pervectione obscuritatis oriatur, tabularios praefecti annonae africae, sed et urbis romae ad officium, quod sollertiae tuae paret, deduci praecipimus, collaturos aput acta, quid transmissum, quid pervectum sit. cuius rei indicia manere et perferri ad scrinia nostra debebunt, eo nihilo minus curando, ut plena instructio ad officium illustris praefecturae praetorianae deferatur. dat. xv kal. nov. parisis; acc. xv kal. feb. karthagine post cons. valentiniani et valentis aa. (365 oct. 18).
CTh. 11. 1. 14
Idem aa. ad modestum praefectum praetorio. penes quos fundorum dominia sunt, pro his colonis originalibus, quos in locis isdem censos esse constabit, vel per se vel per actores proprios recepta compulsionis sollicitudine implenda munia functionis agnoscant. sane quibus terrarum erit quantulacumque possessio, qui in suis conscripti locis proprio nomine libris censualibus detinentur, ab huius praecepti communione discernimus; eos enim convenit propriae commissos mediocritati annonarias functiones sub solito exactore cognoscere. dat. kal. mai. constantinopoli gratiano a. et dagalaifo conss. (366 [372 vel 374?] mai. 1).
CTh. 11. 1. 15 [=brev. 11. 1. 1]
Impp. valent. et valens aa. ad probum pf. p. unusquisque annonarias species pro modo capitationis et sortium praebiturus, per quaternos menses anni curriculo distributo, tribus vicibus summam collationis implebit. si vero quisquam uno tempore omnia sua debita optat expendere, proprio in accelerandis necessitatibus suis utatur arbitrio. dat. xiv. kal. iun. remis, gratiano et dagalaipho coss.
interpretatio. ista lex hoc praecipit, ut in inferendo publicis horreis tritico, quod debet, possessor pro rata canonis sui tribus illationibus, id est quaternis mensibus singulas debitorum partes acceleret, ut per annum summa debiti canonis impleatur. erit autem in ipsius arbitrio, si celerius potuerit, debita frumenta convehere
CTh. 11. 1. 16
Idem aa. ad dracontium. provinciales nostri tributa fiscalia per anni curriculum tripertita satisfactione restituant. dat. viii kal. nov. nicomediae post cons. gratiani a. et dagalaifi. (367 oct. 25).