# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.705-714

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.705-11.1.714. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.705

CTh.11.36.19
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad olybrium praefectum urbi. abstinendum prorsus appellatione sancimus, quotiens fiscalis calculi satisfactio postulatur aut tributariae functionis sollemne munus exposcitur aut publici vel etiam privati, dummodo evidentis atque convicti, redhibitio debiti flagitatur, ut necessario in contumacem vigor iudiciarius excitetur. proposita romae xv kal. sept. valentiniano et valente ii aa. conss. (368 aug. 18).
CTh.11.36.20 [=brev.11.11.3]
Imppp. valent., valens et grat. aaa. ad claudium pf. u. quoniam chronopius ex-antistite idem fuit in tuo, qui fuerat in septuaginta episcoporum ante iudicio, et eam sententiam provocatione suspendit, a qua non oportuit provocare, argentariam mulctam, quam huius modi facto sanctio generalis imponit, cogatur expendere. hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed his, qui indigent, fideliter erogari. quod in hac causa et ceteris ecclesiasticis fiat. dat. viii. id. iul. valentin. n. p. et victore coss.
interpretatio. chronopium episcopum a multis episcopis fuisse damnatum, et studuisse eum ante iudicium sententiam, quae proferebatur, appellatione suspendere. a qua sententia, quia iuste prolata fuerat, appellare minime debuisset, in qua eum gravi mulctae, id est quinquaginta librarum argenti addictum fuisse dicit: quae tamen summa ipsius mulctae non fisco prodesse iussa est, sed pauperibus erogari
CTh.11.36.21 [=brev.11.11.4]
Iidem aaa. ad eupraxium pf. u. post alia: a discussoribus observari iubemus, ut manifesti debitores provocationis suffragio minime subleventur etc. pp. xvi. kal. mart. gratiano a. iii. et equitio coss.
interpretatio. omnes, qui huius modi negotia discutiunt, hoc specialiter observare debere, ut manifesti debitores appellationis suffragio non utantur, nec evidens debitum ulla possint appellationis dilatione suspendere
CTh.11.36.22
Idem aaa. ad claudium praefectum urbi. in interdicto quorum bonorum cessat licentia provocandi, ne, quod beneficio celeritatis inventum est, subdatur iniuriis tarditatis. dat. xii kal. iun. treviris gratiano a. iii et equitio conss. (374 mai. 21).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
