Latin
Book 11, lines 11.1.715-11.1.720
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.715-720
Not analysed yet
CTh. 11. 36. 23
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad thalassium proconsulem africae. exceptis praescriptionibus peremptoriis si quis ab articulo appellare temptaverit, non audiatur, sed neglecta appellatione iudex discussis omnibus tendat ad finem, reservata post ultimum facultate partibus appellandi, si displicuerit definitiva sententia. neque tamen sit iudici potestas irrogandae multae. satis enim poenae videtur non audiri ab articulo provocantem. et cetera. dat. iii kal. feb. treviris accepta vi kal. mai. valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 ian. 30).
CTh. 11. 36. 24
Idem aaa. ad thalassium proconsulem africae. post alia: si quis post susceptam super praescriptionibus peremptoriis appellationem et responsum a nobis redditum aliam peremptoriam praescriptionem obposuerit, non admittatur, et si propter eam non admissam provocare voluerit, refutetur. sane volumus ei iuxta ordinem iuris defensionis loco praescriptiones peremptorias, quibus ante uti debuerat, reservari. quam formam ab his cognitoribus volumus observari, quibus necesse est interpositam provocationem nostrae insinuare clementiae: in ceteris vero iudiciis eadem, quae dudum statuta fuerat, forma servetur. et cetera. dat. iii kal. feb. valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 ian. 30).
CTh. 11. 36. 25
Idem aaa. ad thalassium proconsulem africae. post alia: ab exsecutione appellari non posse satis et iure et constitutionibus cautum est, ita ut appellantem etiam nostris sanctionibus statuta multa compescat, nisi forte executor sententiae modum iudicationis excedat. a quo si fuerit appellatum, executione suspensa decernendum putamus, ut, si res mobilis est, ad quam restituendam exsecutoris opera fuerit indulta, appellatione suscepta possessori res eadem detrahatur et idoneo collocetur, reddenda ei parti, pro qua sacer cognitor iudicaverit. quod si de possessione vel fundis exsecutio concessa erit et eam suspenderit provocatio, fructus omnes, qui tempore interpositae provocationis capti vel postea nati erunt, in deposito collocentur, iure fundi penes eum qui appellaverit constituto. sciant autem se provocatores vel ab exsecutione appellantes vel ab articulo ex his dumtaxat causis, ex quibus recipi iussimus provocationem, si eos perperam intentionem cognitoris suspendisse claruerit, quinquaginta librarum argenti animadversione multandos. dat. iii kal. feb. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 ian. 30).