Latin
Book 11, lines 11.1.732-11.1.740
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.732-740
Not analysed yet
CTh. 11. 36. 31
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. hypatio praefecto augustali. officium, quod rettulit provocare convictos vel appellare confessos, xxx auri libras inferat fisco, nec ulla episcoporum vel clericorum vel populi suggeratur intervenire aut intervenisse persona. nec enim eos fas est adimi debitae severitati, qui pacem publicam actuum perturbatione confusam rebelli contumacia miscuerunt. non ignaro ipso etiam iudicante, nisi post sententiam dictam impleverit suas partes, eadem se multa, qua officium, esse plectendum. dat. v id. april. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 apr. 9).
CTh. 11. 36. 32
Impp. arcadius et honorius aa. apollodoro comiti rerum privatarum. et publicarum necessitatum et privati aerarii poscit utilitas, ne commoda, quae domui nostrae debentur, callidis debitorum artibus differantur. quam ob rem eorum appellatione reiecta, qui aperte manifesteque convicti sunt, hoc observari praecepti huius auctoritate censemus, ut ei, quem constiterit esse publicum debitorem, appellationis beneficium denegetur. dat. iiii id. aug. mediolano arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 aug. 10).
CTh. 11. 36. 33
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. nestorio comiti et duci. aliquantos in tripolitana provincia reos temere ad appellationis comperimus auxilium convolare, ut poenam provocatione defugiant. ideoque decernimus, ut manentibus his, quae de audientiae discretione superioribus sunt decreta praeceptis, in convictos tamquam confessos sententia proferatur, ea nihilo minus condicione servata, ut nullus, priusquam iudicii formam examen susceptae cognitionis inveniat, appellandi habeat facultatem. dat. vii id. dec. ravennae arcadio a. vi et probo v. c. conss. (406 dec. 7).
CTh. 11. 37. 0. [=brev. 11. 12. 0.] Si de momento fuerit appellatum.
CTh. 11. 37. 1 [=brev. 11. 12. 1]
Imppp. valent. ,theodos. et arcad. aaa. ad eusignium pf. p. quum de possessione et momento causa dicitur, etsi appellatio interposita fuerit, tamen lata sententia sortiatur effectum, atque ita demum ad nostram scientiam referatur. ita tamen possessionis reformationem fieri oportet, ut integra omnis proprietatis causa servetur. dat. xiv. kal. dec. mediolano, honorio n. p. et evodio coss.