# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.74-82

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.74-11.1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.74

CTh.11.1.17 [=brev.11.1.2]
Imppp. valent., valens et grat. aaa. ad crescentem vicarium africae. heredes scripti etiam pro minus idoneis fundis fiscale onus cogantur agnoscere, vel, si renuntiandum hereditati putent, cedant his omnibus rebus, quas ex iisdem bonis quocumque* titulo et iure perceperint. dat. iv. id. iul. contionaci, gratiano a. ii. et probo coss.
interpretatio. hi, qui heredes testamento scripti sunt, hereditariorum agrorum onus, id est tributum cogantur agnoscere. quod si hereditatem sibi damnosam credunt, cedant his omnibus rebus, quae eis de hac ipsa hereditate poterunt provenire
CTh.11.1.18
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad populum. quisquis possessor aut maximae dignitatis aut infimae annonae urbis aeternae annuam pensitationem solvendo moram dilationis adtulerit, eius anni atque indictionis exordio, quae novum denuo annonae commeatibus poscit obsequium, duplum protinus et iam gravi coactus incommodo restituere cogatur; aut si forte non profecerit etiam geminati debiti in adceleranda solutione correctio, quadrupli, deinceps etiam proprii dilapidatione patrimonii, vestrae liberorumque vestrorum alimoniae profuturi ingratus et degener civis exsolvat. dat. vii kal. ian. aquileiae syagrio et eucherio conss. (381 dec. [?] 26).
CTh.11.1.19
Idem aaa. post alia: id, quod in titulis debitis sub praestatione confertur auraria, non aliter nisi scientibus defensoribus detur, quo sub eorum conscientia, sicut et ante praeceptum est, solvantur debita securitatesque reddantur, custodita sanctione emissae primitus legis, quo apocharum vel securitatum, quae restituentur, digesta signatio, cum a susceptoribus dabitur, et formam indictionis teneat et manifestationem eius quae fuerit exacta praestationis ostendat. dat. prid. kal. feb. beryto richomere et clearcho conss. (384 ian. 31).
CTh.11.1.20
Idem aaa. ad principium praefectum praetorio. in fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili obreptione rescriptum manifestum est vires non posse sortiri. circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneatur. dat. viii kal. octob. aquileiae arcadio a. i et bautone conss. (385 sept. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
