# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.741-753

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.741-11.1.753. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.741

interpretatio. si de momento fuerit appellatum, momentariae causae audientiam proprietati obesse penitus non debere, quamlibet de momento videatur aliquid iudicatum, quod in effectum sit sine dubio deducendum, nec possit appellatione suspendi. iubet tamen, restituto momento causam proprietatis ex integro debere cognosci
CTh.11.38.0. [=brev.11.13.0.] De possessione ab eo, qui bis provocaverit, transferenda.
CTh.11.38.1 [=brev.11.13.1]
Imppp. valent., theodos. et arcad. aaa. proculo pf. u. qui gemino iudicio fuerit superatus, nec tamen obstinatam illam pervicaciam putaverit relinquendam, sed iterum provocandum esse crediderit, ab eo ad petitorem mox possessio transferatur. dat. xvi. kal. iul. aquileia, tatiano et symmacho coss.
interpretatio. si quicumque* in una causa duobus iudiciis fuerit superatus et adhuc eandem agendi pertinaciam voluerit retinere, et iterum appellandum esse putaverit, in adversarium eius continuo possessio transferatur
CTh.11.39.0. De fide testium et instrumentorum
CTh.11.39.1
Imp. constantinus a. aurelio helladio. etsi veteris iuris definitio et retro principum rescripta in iudicio petitori eius rei quam petit necessitatem probationis dederunt, tamen nos aequitate et iustitia moti iubemus, ut, si quando talis emerserit causa, in primordio iuxta regulam iuris petitor debeat probare, unde res ad ipsum pertineat; sed si deficiat pars eius in probationibus, tunc demum possessori necessitas imponatur probandi, unde possideat vel quo iure teneat, ut sic veritas examinetur. dat. naisso xv kal. octob. paulino et iuliano conss. (325 sept. 17).
CTh.11.39.2 [=brev.11.14.1]
Imp. constantinus a. et c. ad severum comitem hispaniarum. scripturae diversae et fidem sibi invicem derogantes, ab altera parte prolatae, nihil firmitatis habere potuerunt. dat. iv. non. mai. constantinopoli, dalmatio et zenophilo coss.
interpretatio. si quis multiplici scriptura contractum suum munire cupiens de una re venditionem et donationem proferat vel quaecumque* alia documenta: omnia rescindantur, quia impugnantes se chartulas lex haec vetat admitti
CTh.11.39.3pr. [=brev.11.14.2pr.]
Idem a. ad iulianum praesidem. iurisiurandi religione testes prius, quam perhibeant testimonium, iam dudum arctari praecepimus, et ut honestioribus potius fides testibus habeatur.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
