# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.754-764

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.754-11.1.764. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.754

CTh.11.39.3.1 [=brev.11.14.2.1]
Simili more sanximus, ut unius testimonium nemo iudicum in quacumque* causa facile patiatur admitti. et nunc manifeste sancimus, ut unius omnino testis responsio non audiatur, etiamsi praeclarae curiae honore praefulgeat. dat. viii. kal. sept. naisso, optato et paulino coss.
interpretatio. testes priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent, se nihil falsi esse dicturos. hoc etiam dicit, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum
CTh.11.39.4
Impp. constantius et constans aa. aurelio mimenio. quotiens scriptura aliqua profertur eaque ab eo, adversus quem facere videtur, suspecta dicitur, non solum is, qui de ea dubitat, falso conscriptam cogatur ostendere, verum etiam ille, qui eadem utitur, veritate subnixam probare cogatur. dat. vi kal. septemb. constantinopoli constantio iiii et constante iii aa. conss. (346 aug. 27).
CTh.11.39.5
Pars actorum habitorum aput imperatorem iulianum augustum mamertino et nevitta conss. x kal. april. constantinopoli in consistorio: adstante iovio viro clarissimo quaestore, anatolio magistro officiorum, felice comite sacrarum largitionum. et cetera. imp. iulianus a. dixit: thnikauta grammatia megalhn isxun exei, otan peri autwn twn grammatiwn mh amfisbhthsij ec allwn ofeilei bebaiousvai. (362 mart. 23).
CTh.11.39.6
Impp. valentinianus et valens aa. ad olybrium praefectum urbi. cum res agatur ex scripto, aut infirmari scribturam convenit aut probari. infirmari autem quae potest, nisi falsa doceatur? falsa porro a quibus aliis demonstranda est quam ab illis qui negant ei esse credendum? dat. prid. id. mart. treviris valentiniano nb. p. et victore conss. (369 mart. 14).
CTh.11.39.7 [=brev.11.14.3]
Imppp. valens, grat. et valent. aaa. ad antonium pf. p. post alia: iubemus, omnes deinceps, qui scripturas nefarias comminiscuntur, quum quid in iudicio promiserint, nisi ipsi adstruxerint veritatem, ut suspectae scripturae et falsi reos esse detinendos. dat. prid. id. ian. treviris, valente vi. et valentin. ii. aa. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
