Latin
Book 11, lines 11.1.765-11.1.775
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.765-775
Not analysed yet
interpretatio. quicumque* scripturam in audientiam protulerit, veritatem eius probare iubeatur, quia hoc in omnibus causis statutum est, ut scripturam prolator affirmet. nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse retinendum
CTh. 11. 39. 8
Pars actorum habitorum in consistorio aput imperatores gratianum, valentinianum et theodosium cons. syagri et eucheri die iii kal. iul. constantinopoli. in consistorio imp. theodosius a. dixit: episcopus nec honore nec legibus ad testimonium flagitatur. idem dixit: episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet, nam et persona dehonoratur et dignitas sacerdotis excepta confunditur. (381 iun. 29).
CTh. 11. 39. 9 [=brev. 11. 14. 4]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. ad florentium praefectum augustalem. non oportet in absentem, quasi in praesentem atque convictum, verum statim putari, quicquid ab eo solo dicitur, qui accusat. dat. xiii. kal. ian. richomere et clearcho coss.
interpretatio. quoties quilibet accusator aliquid de adversario suo eo absente suggesserit, ei ante discussionem utriusque partis penitus non credatur
CTh. 11. 39. 10 [=brev. 11. 14. 5]
Iidem aaa. paulino praefecto augustali. presbyteri citra iniuriam quaestionis testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. ceteri vero clerici, qui eorum gradum vel ordinem consequuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges praecipiunt, audiantur. salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui sub nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt praecepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint. multo magis etenim poena sunt digni, quibus quum plurimum per nostram iussionem delatum fuerit, occulto inveniuntur in crimine. dat. viii. kal. aug. arcadio a. i. et bautone coss.
interpretatio. presbyteri citra iniuriam quaestionis, id est sine supplicio corporali possunt testimonium dicere. alii vero clerici, qui eorum ordinem sequuntur, si ad testimonium dicendum adhibiti fuerint, sicut leges praecipiunt, audiantur: ita ut salva sit contra presbyteros falsi actio, si in aliquo docebuntur fuisse mentiti; quia magis poena digni sunt, quibus quum lex reverentiam praestet, suae professionis immemores in mendacii crimine deteguntur
CTh. 11. 39. 11
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. flaviano praefecto praetorio. hi, qui sanctam fidem prodiderint et sacrum baptisma profanarint, a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni. et cetera. dat. v id. mai. concordiae tatiano et symmacho conss. (391 mai. 11).