Latin
Book 11, lines 11.1.95-11.1.102
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.95-102
Not analysed yet
CTh. 11. 1. 27
Idem aa. salvino comiti rerum privatarum. opulentos, quos annua solutione debitas inferre convenerat pensiones, cum eo, quod resedit in debitum, quadruplum iubemus inferre. ii vero, quos forte mediocritas a contumaciae huius excusat invidia, simplam debiti summam omni maturitate redhibere cogantur. quos tamen oportuerat pro media saltem praeceptionis condemnatione retineri, qui ad solvenda rei nostrae debita extiterunt. dat. id. nov. ravennae stilichone et aureliano conss. (400 [405] nov. 13).
CTh. 11. 1. 28
Idem aa. pompeiano proconsuli africae. veterani terras censibus obligatas, ut cognovimus, vindicarunt, pro quibus tributum solvere dedignantur. quoscumque igitur insertas censibus terras tenere fuerit deprehensum, ilico ad solvenda tributa compelli praecipimus. dat. prid. kal. ian. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 dec. 31).
CTh. 11. 1. 29
Idem aa. provincialibus provinciae proconsularis. perpensa cura statuimus, ut non amplius vobis aliquid extra ordinem indicetur, quam rei annonariae necessitas ac devotio postularit. si quid vero de eodem modo diversarum specierum potuerit redundare, futurae iussimus illationi proficere, scilicet ut in locis propriis collata frumenta possessor . . . . . dependat ut vicenis solidis, qui in praeteritum pro equis curatoriciis petebantur, duo solidi detrahantur, ita ut proconsularis . . . . numidiae cognoscat octonos et denos solidos pro singulis equis debere persolvere, byzaceni etiam tripolitanique cognoscant quinos denos pro singulis equis se debere praestare, sportularum autem nomine, quae comiti sacri stabuli praestabantur, nihil penitus inferendum. dat. prid. kal. april. mediolano vincentio et fravito conss. (401 mart. 31).
CTh. 11. 1. 30
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. sapidiano vicario africae. super mutando canone a quolibet impetrata rescripta vacuentur et si qui deinceps ausus fuerit quae prohibemus postulare, in duplum teneatur obnoxius. nam cum in privatis causis quae contra leges fuerint elicita, cassentur, rectius in publicis negotiis quae adversum vetera decreta extorta fuerint, submovemus. dat. prid. non. septemb. altino arcadio a. vi et probo conss. (406 sept. 4).