# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.103-114

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.103-12.1.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.103

CTh.12.1.39
Idem aa. ad anatolium praefectum praetorio. in perpetuum observandum esse sancimus, ut citra iniuriam corporis, quod in servis etiam probrosum atque postremum est, cuncti primarii et curiales praecepta a iudicibus exequantur. frequenti ergo monitione atque hortatu tam primarios curiarum quam hos, qui magistratus gerunt atque gesserunt, sinceritas tua incitare debebit, ut promptius praecepta suscipiant omni corporalis contumeliae timore sublato. dat. kal. april. antiochiae limenio et catullino conss. (349 [post a. 350?] apr. 1).
CTh.12.1.40
Idem a. ad taurum praefectum praetorio. curiales plerique ad inane vocabulum militiae cucurrerunt ac tanta arte rem gerunt, ut nec muniis militaribus obsequantur nec oneribus oppidaneis prosint. igitur universi nulla praerogativa de vocabulo dignitatis in militia conquisitae nulloque stipendiorum numero suffragante restituantur civitatibus. dat. xii kal. aug. ravennae constantio vi et constante ii aa. conss. (353 357 iul. 21).
CTh.12.1.41
Idem a. ordini carthaginiensium. ex comitibus et ex praesidibus universi ceterique, qui sine administratione adumbratarum dignitatum codicillos honorarios meruerint, si ex vestro eosdem numero fuisse claruerit, in vestro consortio perseverent, fungantur oneribus et honoribus universis, quos ratio municipalis exposcit, permanentibus dignitatum titulis, quas eisdem constat indultas. dat. x kal. aug. constantio a. vi et constantio ii conss. (353 iul. 23).
CTh.12.1.42pr.
Idem a. ordini caesenatium salutem dicit. si qui ex praesidibus vel perfectissimatus accessione cumulati esse noscuntur, manentibus dignitatibus, quas suffragio meruerunt, nihilo minus in sui ordinis consortio perseverent, fungantur officiis curialibus ac municipalium munerum cura partita vobiscum obsequio capiantur. (354 mai. 22).
CTh.12.1.42.1
Si quis autem clarissimae meruerit infulas dignitatis nec indulti muneris gratiam codicillorum allegatione percepit, impetratae fructum dignitatis amittat. (354 mai. 22).
CTh.12.1.42.2
Et cuncti, qui per officia diversa nomina dederunt militiae, si de curialium numero originem trahunt, soluti sacramentis vestris coetibus adgregentur. dat. xi kal. iun. mediolani constantio a. vii et constantio iii caes. conss. (354 mai. 22).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
