# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.123-131

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.123-12.1.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.123

CTh.12.1.47 [=brev.12.1.5]
Imp. constantius a. .... oppidaneis ordinibus consulentes dudum iussimus, ab iniuriis corporalibus tutam esse debere ordinis dignitatem. condemnationibus etiam modum imposuimus, qui legibus designatur. ideoque sancimus, ut, si iudex vel in condemnationibus exprimendis vel in corporalibus iniuriis ultra licitum contra curialem exarserit, ipse quidem auri pondo quinque, officium vero eius decem fisco inferat. dat. xviii. kal. iul. eusebio et hypatio coss.
interpretatio. in correctione curialium certam patientiam iudices debent retinere, ut in corpore vel in sanguine curialium non facile audeant desaevire. nam si qui contra hoc fecerit, ipse quidem iudex quinque libras auri et officium eius decem auri libras fisco inferre cogantur
CTh.12.1.48
Idem a. ad senatum. si qui forte decuriones munia detrectantes ad senatus nostri sese consortium contulerunt, exempti albo curiae propriis urbibus mancipandi sunt. qui vero praetorum honore perfuncti sunt residentes in senatu, redhibere debebunt quae ex rationibus fisci aut urbium visceribus abstulerunt, ita ut omnibus deinceps adipiscendi honoris huiusce aditus obstruatur. dat. v non. mai. tauro et florentio conss. (361 mai. 3).
CTh.12.1.49pr.
Idem a. ad taurum praefectum praetorio. solum episcopum facultates suas curiae, sicut ante fuerat constitutum, nullus adigat mancipare, sed antistes maneat nec faciat substantiae cessionem. sane si qui ad presbyterorum gradus, diaconum etiam seu subdiaconum ceterorumque pervenerint adsistente curia ac sub obtutibus iudicis promente consensum, cum eorum vitam insignem atque innocentem esse omni probitate constiterit, habere debet patrimonium probabilis instituti, ut retineat proprias facultates, maxime si totius populi vocibus expetatur. (361 aug. 29).
CTh.12.1.49.1
Quod si qui forte non curialibus aput iudicem profitentibus, non denique expetente populo ad eos quos diximus gradus clandestinis artibus adspirent aut studio fraudulentae artis irrepserint, patrimonium suum liberis tradant ad curialia obsequia subrogatis. quod si suboles defuerit, propinquis suis, quos tamen gradus poterant legitimae successionis adtingere, duas tradat propriae substantiae portiones, sibi tertiam reservaturus, scilicet ut per propinquos, si tamen curiales sunt aut etiam si curiae numquam antea obsequium praebuerunt, praebeatur susceptis facultatibus obsequella. quod si filios aut propinquos non habuerint hi, qui derelicta curia ad cultum divinae reverentiae existimaverint transeundum, duas portiones curia debebit accipere relicta penes eum tertia, quem ante diximus ad ecclesiasticorum consortium insidiosis artibus adspirasse. ea vero, quae ad curiam ex eorum iure transierint, curiae esse oportet nec ex eius iure transferri. sed quoniam verendum fuerit, ne alienatis facultatibus aut in aliorum iura ante transscriptis nulla ex parte possit curiae utilitatibus consuli, observari oportet, ut, si patefacta fuerint fraudulenta consilia, qui qualibet necessitudine copulatus est, cum id potuerit demonstrare, easdem percipiat facultates curiae muneribus praebiturus obsequia; vel si propinquorum cesset indago, cuncta ad curiam transferantur quae quolibet titulo alienata probabuntur ex eo tempore, ex quo curiae munia coeperit detrectare qui viam divinae cultionis affectat. (361 aug. 29).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
