# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.132-143

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.132-12.1.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.132

CTh.12.1.49.2
Si praepositi horreorum iique, qui suscepturi sunt magistratum, praepositi etiam pacis seu susceptores diversarum specierum ad ecclesiam crediderint adspirandum, postquam officia impositae sollicitudinis aut honoris adgressi sunt, ipsos primum antistites supernae legis conveniet reluctari ipsisque primum adnitentibus eosdem ad obsequia congrua revocari; aut, si hoc neglexerint, a curialibus iudiciali officio suffragante retrahendi sunt. et cetera. dat. iiii kal. sept. tauro et florentio conss. (361 aug. 29).
CTh.12.1.50pr.
Imp. iulianus a. secundo praefecto praetorio. post alia: decuriones, qui ut christiani declinant munia, revocentur. (362 mart. 13).
CTh.12.1.50.1
Et ab auri atque argenti praestatione, quod negotiatoribus indicitur, curiae immunes sint, nisi forte decurionem aliquid mercari constiterit, ita ut ordines civitatum ex huiusmodi reliquis sarcinarum, ut iam diximus, amoveantur. (362 mart. 13).
CTh.12.1.50.2
Et quoniam ad potentium domus confugisse quosdam relatum est curiales, ut tam foeda perfugia prohibeantur, multam statuimus, ut per singula capita singulos solidos dependat, qui ad potentis domum confugerit et tantundem qui receperit multae nomine inferat. nam si servus inscio domino susceperit, capite punietur, et ingenuus, qui invito patrono hoc fecerit, deportabitur. proposita iii id. mar. constantinopoli mamertino et nevitta conss. (362 mart. 13).
CTh.12.1.51
Idem a. iuliano comiti orientis. eos indulserunt veteres principes ex materno genere curialibus antiochenis adscribi, quos patris dignitas nullius vindicaret iuri civitatis. dat. v kal. sept. antiochiae mamertino et nevitta conss. (362 aug. 28).
CTh.12.1.52
Idem a. ad iulianum consularem foenices. non obstat curialium petitioni, quod ii, quos incolas dixerunt, alibi decuriones esse dicuntur; poterunt enim et aput eos detineri, si eorum patitur substantia et ante conventionem incolatui renuntiare noluerunt. sola vero possessione sine laris collocatione praedictos onerari iuris ratio non patitur, quamvis res decurionum comparasse dicantur. sane incolatus iure tunc detinendi sunt, si non aut arma gesserunt aut expeditioni militari praefuerunt aut sub praecone administrationis facti sunt senatores. dat. iii non. sept. antiochiae; acc. id. oct. tyro mamertino et nevitta conss. (362 sept. 3).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
