# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.144-156

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.144-12.1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.144

CTh.12.1.53pr.
Idem a. ad sallustium praefectum praetorio. quoniam ex paucis plurima commissa non absurde suspicamur, ex die kal. septembrium omnes omnino praeter sollemnes nominationes factas a curiis in irritum devocamus. de praecedentibus porro iustum agitabis examen. (362 sept. 18).
CTh.12.1.53.1
Placuit etiam designare, quae corpora sint, in quibus nominationis iuste sollemnitas exercetur. decurionum enim filios necdum curiae mancipatos et plebeios eiusdem oppidi cives, quos ad decurionum subeunda munera splendidior fortuna subvexit, licet nominare sollemniter. dat. xiiii kal. oct. antiochiae mamertino et nevitta conss. (362 sept. 18).
CTh.12.1.54
Idem a. ad iulianum comitem orientis. providendum est eorum novitati decurionum, qui nuper nomen curiis addiderunt, ne praeteritis debitis susceptorum onerentur: sed conventis propter haec debita qui ea praecedentibus delegationibus contraxerunt nullam eos molestiam pro sarcina nominationis alienae sustinere patiaris. proposita beryto kal. nov. mamertino et nevitta conss. (362 nov. 1).
CTh.12.1.55 [=brev.12.1.6]
Imp. iulianus a. leontio consulari palaestinae. qui pater sit tredecim liberorum, non modo ad curiam non vocetur, verum etiam, si sit decurio, honoratissima quiete donetur. dat. kal. mart. antiochiae, iuliano a. iv., et sallustio coss.
interpretatio. haec lex hoc praecipit, eum, qui pater probatur esse tredecim filiorum, non solum ad curiae servitia non tenendum, verum etiam, si curialis sit, honoratissima quiete donandum
CTh.12.1.56
Idem a. qui nati origine curiali militare munus adamaverunt, ubi x annorum stipendia confecta sunt, iussionum nostrarum auctoritate erunt curia immunes. si vero intra decennium recens athuc erit ratio militiae limitaneae, causa generis praeponderabit et originis: curiis enim adgregabuntur. dat. xii kal. ian. antiochiae iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 dec. 21).
CTh.12.1.57
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. nemo ad ordinem senatorium ante functionem omnium munerum municipalium senator accedat. cum autem universis transactis patriae stipendia fuerit emensus, tum eum ita ordinis senatorii complexus excipiet, ut reposcentium civium flagitatio non fatiget. ii autem, qui legem nostram neglexerint, exempti senatorio albo, quoad municipalibus necessitatibus satisfaciant, non capiant cassi honoris augmentum. nam qui cupiunt incrementum honoris adipsici, perfunctos se esse muneribus actis debent ordinarii iudicis adprobare, in locum suum scilicet filiis subrogatis, si eos successio familiae ad exsequendam universam legis nostrae mentem docebitur adiuvare. dat. non. mai. divo ioviano et varroniano conss. (364 mai. 7).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
