# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.157-170

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.157-12.1.170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.157

CTh.12.1.58pr.
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. qui curiali ortus familia ante completa munera patriae senator factus est, fructu careat, quousque muneribus absolvatur: quibus expletis si velit sumptuosum ordinem senatorium vitare, renuntiet dignitati; si permanserit, liberos quos post ediderit habeat senatores praetores iam quaestoresque, non muneri decurionum obnoxios. (364 mai. 13).
CTh.12.1.58.1
Militiae vero nullus gradus, nulla diuturnitas defendet eum, qui ut curialem contrahens originem repetetur. (364 mai. 13).
CTh.12.1.58.2
Sed et qui nexum curialem nascendi opportunitate vitaverit, nisi cum duodeviginti annos expleverit militiam exerceat, per quam parentibus eius immunitas quaesita est, securus esse non poterit propter sortem originis. dat. iii id. mai. hadrianopoli divo ioviano et varroniano conss. (364 mai. 13).
CTh.12.1.59
Idem aa. ad byzacenos. qui partes eligit ecclesiae, aut in propinquum bona propria conferendo eum pro se faciat curialem aut facultatibus curiae cedat quam reliquit, ex necessitate revocando eo, qui neutrum fecit, cum clericus esse coepisset. et cetera. dat. iiii id. sept. aquileiae divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 12).
CTh.12.1.60
Idem aa. ad byzacenos. sacerdotes vel curiales ultra terminos propriae civitatis non iubeantur sui exhibere praesentiam, in sacerdotibus creandis et in privilegiis, quae isdem deferebantur, veteri more servando. dat. prid. id. sept. aquileiae divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 12).
CTh.12.1.61
Idem aa. ad terentium correctorem tusciae. urbis vulsiniensium principales, qui tamen patronorum adepti fuerint dignitatem, hanc praerogativam laborum atque officiorum ferant, ne interdum ad libidinem prave consulentium iudicum gravibus adficiantur iniuriis. dat. v kal. novemb. divo ioviano et varroniano conss. (364 oct. 28).
CTh.12.1.62
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. municipalis, qui ad fabrorum collegium alia officia illusurus irrepsit, statui pristino reformetur, nec in posterum decurionum quis originem trahens ad hoc officium adspirare audeat. dat. iiii id. dec. mediolano divo ioviano et varroniano conss. (364 dec. 10).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
