Latin
Book 12, lines 12.1.171-12.1.180
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.171-180
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 63
Idem aa. ad modestum praefectum praetorio. quidam ignaviae sectatores desertis civitatum muneribus captant solitudines ac secreta et specie religionis cum coetibus monazonton congregantur. hos igitur atque huiusmodi intra aegyptum deprehensos per comitem orientis erui e latebris consulta praeceptione mandavimus atque ad munia patriarum subeunda revocari aut pro tenore nostrae sanctionis familiarium rerum carere illecebris, quas per eos censuimus vindicandas, qui publicarum essent subituri munera functionum. proposita beryto kal. ian. valentiniano et valente aa. conss. (370? 373? ian. 1).
CTh. 12. 1. 64
Idem aa. mauris sitifensibus. privilegio militiae paternae se non vindicet, quem avitus curiae nexus adstringit, et patrem sine dubio receptura curia, si intra praedicti temporis calcem suis partibus adfuisset. quod si militari avo et patre decurione nascetur, paternae erit succedaneus functioni. dat. viiii kal. mai. treviris valentiniano et valente aa. conss. (? 368? 370? 373? apr. 23).
CTh. 12. 1. 65
Idem aa. ad terentium correctorem tusciae. omnes curiales, qui qualibet gratia prius ad altiorem gradum properaverint, quam munia universa percurrerint, ad ordinem necessitatum suarum revocentur nec ante ad usurpatam dignitatem admittantur, quam quae patriae debentur impleverint. non difficile autem intellegitur id, quod senatorio ordini concessum non est, concedi non posse ordinibus civitatum. dat. v kal. iun. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mai. 28).
CTh. 12. 1. 66
Idem aa. ad rufinum praefectum praetorio. ordinibus curiarum, quorum nobis splendor vel maxime cordi est, non adgregentur nisi nominati, nisi electi, quos ipsi ordines coetibus suis duxerint adgregandos, nec quis ob culpam, ob quam eximi deberet ex ordine, mittatur in curiam. dat. xi kal. iul. ravennae valentiniano et valente aa. conss. (365 iun. 21).
CTh. 12. 1. 67
Idem aa. ad volusianum praefectum urbi. nullus exceptis palatinis qualibet praerogativa fultus a debitis muneribus habeatur immunis. dat. iiii kal. iul. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 iun. [?] 28).