# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.201-210

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.201-12.1.210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.201

CTh.12.1.74.4
Inanes vero umbras et cassas imagines dignitatum codicillis honorariis sectantes nihil adiuvari praecipimus, exceptis eminentium elatis titulis dignitatum, si et honorario nomine a summo gradu usque ad consularitatem haut exiguis profecto meritis amplissima sibi honestamenta pepererunt, ceteris inferioribus dumtaxat honorariis dignitatibus ad ea officia quae reliquerant deducendis. (371 mart. 1).
CTh.12.1.74.5
Haec super obnoxiis curiali origini. ceterum suae potestatis et nullis per provincias functionibus obligati si vel longae militiae labore vel proximis erga nos...Iuvantibus codicillos senatorios reportaverint, nisi vitiis aut actae vitae obprobriis amplissimo ordine deprehendantur indigni, indepti semel clarissimatus dignitatem perpetuo manebunt in ordine senatorum. dat. kal. mart. constantinopoli gratiano a. ii et probo conss. (371 mart. 1).
CTh.12.1.75
Idem aaa. ad viventium praefectum praetorio. qui ad sacerdotium provinciae et principalis honorem gradatim et per ordinem muneribus expeditis, non gratia emendicatisque suffragiis, et labore pervenerint, probatis actibus, si consona est civium fama et publice ab universo ordine comprobantur, habeantur immunes, otio fruituri quod continui laboris testimonio promerentur liberumque sit corpus eorum ab his iniuriis, quas honoratos non decet sustinere. honorem etiam eis ex comitibus addi censemus, quem ii consequi solent, qui fidem diligentiamque suam in administrandis rebus publicis adprobarint. dat. iiii kal. iul. treviris gratiano a. ii et probo conss. (371 iun. 28).
CTh.12.1.76
Idem aaa. ad modestum praefectum praetorio. ex omnibus domibus producti qui origine sunt curiali, ad subeundam publicorum munerum functionem protrahantur, quippe cum occultatoribus talium praeter iacturam existimationis etiam rerum discrimen incumbat, si ulterius progressi utilitatem publicam privatis studiis et patrociniis postponant. dat. iii id. iul. ancyrae gratiano a. ii et probo conss. (371 iul. 13).
CTh.12.1.77
Idem aaa. ad probum vicarium urbis. nemo originis suae oblitus et patriae, cui domicilii iure devinctus est, ad gubernacula provinciae nitatur ascendere, priusquam decursis gradatim curiae muneribus subvehatur. nec vero a duumviratu vel a sacerdotio incipiat, sed servato ordine omnium officiorum sollicitudinem sustineat, quod nec his deferri per gratiam aut conivente iudice patimur, qui advocationis praerogativa nituntur; nec vero principalium vel sacerdotalium, cum nullam curialium officiorum agnoverint functionem, in honores primos irrepant. post munera vero et magistratus gradatim patriae persolutos aditus singulis ad administrationes publicas, nobis quoque adsistentibus recludatur. et cetera. dat. vii kal. mart. treviris modesto et arinthaeo conss. (372 febr. 23).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
