# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.211-218

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.211-12.1.218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.211

CTh.12.1.78
Idem aaa. ad probum praefectum praetorio. ad illustres comites et magistros equitum ac peditum scripta porreximus, ut scirent ab omnibus his veteranorum filiis, qui vel curiae addicti sunt vel civilibus muneribus aliisque necessitatibus obsecundant, penitus abstinendum vel, si qui forte retracti essent, eos ita protinus officiis anterioribus redderent nec pro his vicarios expeterent iuniores. dat. xvii kal. iun. patavione modesto et arintheo conss. (372 mai. 16/7).
CTh.12.1.79
Idem aaa. modesto praefecto praetorio. quicumque per osdroenam primipilarium maiore laetatur numero filiorum, unum loco suo veluti hereditario iure substituat, alterum pro amore patriae edessenae curiae tradat obsequiis, ceteris quam voluerit militiam provisurus. sin autem duos tantum procreaverit, cohorti satisfacere cogatur et curiae. quod si unum procreaverit, eundem ordini patriae restituat, nullo contra hanc formam beneficio valituro. damus sane licentiam tam patribus eorum quam ipsis, qui huius legis auctoritate civitatum obsequio adgregantur, ut, si quos curiales patrocinio principalium invenerint excusari, in medium proferant, ut et ipsi similibus officiis deputati pareant imperatis. dat. iii non. dec. antiochiae post cons. gratiani a. iii et equiti v. c. (375 dec. 3).
CTh.12.1.80
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. iuliano praefecto aegypti. omnis ordo curialis a tormentis his, quae reis debita sunt, et ab ictibus plumbatarum habeantur immunes, scituro iudice, quod si vel ipse vel eius officium contra vetitum legis aliquid usurpare temptaverit, gravissimo se supplicio esse subdendum. gravitas igitur tua sanctionis maiestate perspecta non solum a corporalibus curialium iniuriis temperabit, verum etiam tota observatione providebit, ut, si aliquid temerarium ab officio aliquo fuerit perpetratum, severioris poenae discrimine vindicetur. dat. xvi kal. april. gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 mart. 17).
CTh.12.1.81
Idem aaa. ad neoterium praefectum praetorio. fabricenses ordinibus restituantur, qui originem curialem et propriae munera declinaverint civitatis; reliqui ne levi quidem inquietudine pulsentur. dat. xvi kal. april. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 mart. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
