Latin
Book 12, lines 12.1.241-12.1.252
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.241-252
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 92
Idem aaa. floro praefecto praetorio. si quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandandam, totius dignitatis exceptione depulsa patrimonium eius quod crediderat curiali proscriptio fiscalis invadat. ille vero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens vilitatem existimationem suam servili obsecundatione damnaverit, deportationis incommodo subiugetur. dat. x kal. nov. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 oct. 23).
CTh. 12. 1. 93
Idem aaa. clearcho praefecto praetorio. cuncti, qui ex decurionibus senatorum se splendori et collegio miscuerunt, eorumque omnis suboles, vel quae prius edita est vel quae postmodum docetur esse suscepta, remittatur ad curiam. dat. vii kal. dec. antonio et syagrio conss. (382 nov. 25).
CTh. 12. 1. 94
Idem aaa. constantiano vicario dioeceseos ponticae. universos, quos per furtivam militiam et fraudes varias dignitatum obsequia civitatum gravitas tua compererit refugisse ac per ambitum honoris indebiti necessarium patriae ministerium denegasse, ad collegium ordinum et consortium functionum amota revocare dilatione contendat neque eos sub excusatione alicuius officii vel honoris permittat evagari. qui tunc demum libero poterunt honore gaudere, si universis muneribus nominationibusque completis absolutam possidere coeperint dignitatem. dat. prid. kal. feb. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 ian. 31).
CTh. 12. 1. 95
Idem aaa. ad eusignium proconsulem africae. viri ordinibus nati ad militiae non debent sacramenta confugere. post xv vero stipendia vinculo prioris ordinis liberetur, qui se tribus lustris adsidue militasse et neque bellicis necessitatibus neque muneribus militaribus ostenderit defuisse. dat. iiii kal. mart. mediolano merobaude ii et saturnino conss. (383 febr. 26).
CTh. 12. 1. 96pr.
Idem aaa. floro praefecto praetorio. concessum curialibus provinciae mysiae, ut, si quos e plebe idoneos habent, ad decurionatus munia devocent, ne personae famulantium facultate locupletes onera, pro quibus patrimonia requiruntur, obscuritate nominis vilioris evadant. (383 mart. 5).
CTh. 12. 1. 96. 1
In quorum desiderio etiam istud adiectum est, ut originales, qui ad diversa provinciarum officia confugerunt, ex divi iuliani tempore ad curiales functiones sublata omni ambiguitate retrahantur. dat. iii non. mart. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 mart. 5).