# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.253-262

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.253-12.1.262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.253

CTh.12.1.97
Idem aaa. cynegio comiti sacrarum largitionum. scias excepta dioecesi aegyptiaca ubique servandum esse, ne usquam penitus in susceptionem vel minimi vectigalis decurio conductor accedat, sed eorum professionibus et personis omnis haec diversarum locationum summa credatur, qui ad exhibendam publicis rationibus fidem periculo et fortunae coguntur et vitae. dat. viii id. mar. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 mart. 8).
CTh.12.1.98
Idem aaa. postumiano praefecto praetorio. in muneribus peragendis, si qua soluta ante non fuerant, vel in substituendis idoneis, ne quid patriae perisse videatur, vel in filiis retinendis priorum praecepta principum sublimitas tua custodiat. eos quoque, qui advocationis obtentu curialia onera declinant, agere universa compellat, quae etsi necessitas non exigit, tamen patria non remittit. ipsos quin etiam filios magistrorum, qui ex curiali stirpe descendunt, simili modo obnoxios esse decernat. dat. viii id. april. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 apr. 6).
CTh.12.1.99
Idem aaa. ad hypatium praefectum praetorio. post alia: iussio, qua sibi iudaeae legis homines blandiuntur, per quam eis curialium munerum datur immunitas, rescindatur, cum ne clericis quidem liberum sit prius se divinis minsteriis mancipare, quam patriae debita universa persolvant. quisquis igitur vere deo dicatus est, alium instructum facultatibus suis ad munera pro se complenda constituat. dat. xiiii kal. mai. mediolano merobaude ii et saturnino conss. (383 apr. 18).
CTh.12.1.100
Idem aaa. ad hypatium praefectum praetorio. omnes, qui ex origine curialium se diversis gradibus inseruere militiae, reddi propriis ordinibus oportebit, exceptis his, quibus legis vetustae, quae certum numerum stipendiorum vel palatinae militiae viris statuit, opitulatur auctoritas. dat. xiii kal. mai. mediolano merobaude ii et saturnino conss. (383 apr. 19).
CTh.12.1.101
Idem aaa. ad basilium comitem sacrarum largitionum. exemplo senatorii ordinis patris originem municeps unusquisque sequatur. nec valeant specialiter delata rescripta, si quis se matris origine defendens a maiore curia ad minorem transferri fortasse promeruerit, neque ulla pro more provinciae referri sinatur exceptio. dat. xvi kal. iul. romae merobaude ii et saturnino conss. (383 iun. 16).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
