# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.263-274

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.263-12.1.274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.263

CTh.12.1.102
Idem aaa. postumiano ii praefecto praetorio. quotienscumque se ex rescriptis nostris aliquid impetrasse contendent ii, quos obnoxios curiae vel origo fecerit vel latum inter partes iudicium designarit, nullam prorsus spem curias declinandi ex colore sacrae iussionis accipiant. dat. xiiii kal. aug. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 iul. 19).
CTh.12.1.103
Idem aaa. ad proculum comitem orientis. voluntate propria unusquisque syriarchiae munus suscipere debet, non necessitate imposita. dat. vi kal. aug. salamariae merobaude ii et saturnino conss. (383 iul. 27).
CTh.12.1.104
Idem aaa. postumiano praefecto praetorio. curiales, qui ecclesiis malunt servire quam curiis, si volunt esse quod simulant, contemnant illa, quae subtrahunt. nec enim eos aliter nisi contemptis patrimoniis liberamus. quippe animos divina observatione devinctos non decet patrimoniorum desideriis occupari. dat. vii id. nov. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 nov. 7).
CTh.12.1.105
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. ob penuriam edessenorum municipum divi parentes nostri statuerunt, ut officii praesidis osdroenae provinciae principum liberi, si singuli essent, memoratae civitatis curialibus iungerentur, sin vero bini, divisa fecunditate singuli militiae, singuli vero curiae necterentur. quod cum ita sit, iubemus et praesenti lege et superiore servata, ut omnes omnino, qui ordine militiae ad principatum venturi sunt vel venisse monstrantur, etiamsi aliqua calliditatis arte se a principatus munere putaverint subtrahendos, memoratae curiae suos liberos tradant dividantque cum edessena civitate subolem rei publicae profuturam. hi quoque, qui iam contra legem ante principatum patrum quibuslibet sacramentis innexi sunt, retracti memoratae curiae congregentur. dat. prid. non. mai. constantinopoli richomere et clearcho conss. (384 mai. 6).
CTh.12.1.106
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. curiales quicumque perfuncti provincialibus dignitatibus fuerint, ad persolvenda ea, quae debent patriae, detinentur. dat. viii id. iul. heracleae richomere et clearcho conss. (384 iul. 8).
CTh.12.1.107
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. quicumque heres curiali vel legitimus vel electus testamento graduve successerit quique fideicommissarius aut legatarius eiusdem arbitrio morientis exstiterit vel si quem liberalitas locupletaverit forte viventis, quos a curiae nexu condicio solet dirimere, sciant pecuniariis descriptionibus pro ea tantum parte patrimonii, in quam quisque successit ad denarismum sive uncias sese auctoris sui nomine retinendum. dat. prid. kal. sept. veronae richomere et clearcho conss. (384 aug. 31).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
