# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.303-312

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.303-12.1.312. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.303

CTh.12.1.121
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. qui ante secundum consulatum mansuetudinis meae ex ordine curiali vel presbyteri fastigium vel ministerium diaconi vel exorcistae suscepit officium, omne eius patrimonium immune a curialibus nexibus habeatur ac liberum. is vero, qui se ad religiosa divini cultus obsequia quocumque sub nomine post memorati consulatus tempora praescripta contulerit, omni sciat cedendum esse patrimonio. dat. xv kal. iul. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 iun. 17).
CTh.12.1.122
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. ii quibus detulimus splendidos magistratus quosque etiam ornavimus insignibus dignitatum, si non habent curiam, cui aut necessitudinis foedere aut nexu sanguinis teneantur, in splendidissimum ordinem senatorium et illam nobilissimam curiam cooptentur. is vero ratio diversa sit, qui statim ut nati sunt, curiales esse coeperint. ii namque praerogativa quidem concessae dignitatis utantur atque eos praestiti honoris splendor exornet, sed maneant in sinu patriae et veluti dicati infulis mysterium perenne custodiant; sit illis piaculum inde discedere. de filiis vero eorum ut in avitis curiis debeant permanere, adfatim cautum est, cum adempta sit patribus licentia discedendi. dat. iiii non. sept. veronae valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 sept. 2).
CTh.12.1.123pr.
Idem aaa. ad tatianum praefectum praetorio. dudum super his, qui relicta curia vel senatoriam dignitatem adepti sunt vel christianitatis obtentu curialium se consortio separarunt, evidens sanctionum nostrarum processit auctoritas, ut, si eorum personas vel honor vel religio defenderet, quod ex curiali substantia vel ipsi retinerent vel in alios transtulissent, obnoxium publicis descriptionibus haberetur. (391 iul. 28).
CTh.12.1.123.1
Evidens etiam praecepto nostro tempus expressum est, ex quo consulatu, si qui de curialibus ad ecclesiam confugissent, omni scirent patrimonio curiae esse cedendum. (391 iul. 28).
CTh.12.1.123.2
Quidquid ex substantia curialium ad unumquemque diversa largiendi occasione pervenerit, denarismo vel unciis habeatur obnoxium in ea parte, in qua auctoris sui nomine fuerat retentatum. (391 iul. 28).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
