# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.313-325

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.313-12.1.325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.313

CTh.12.1.123.3
Eos vero, qui honores aliquos consecuti naturale nomen dignitate mutarunt, his etiam post honorem muneribus obligamus, quibus debitores patriae monstrabuntur. (391 iul. 28).
CTh.12.1.123.4
Super filiis autem eorum evidens sanctionis definitio est, quae, cum patres patria non concedat excedere, non potest filios curiae muneribus liberare. (391 iul. 28).
CTh.12.1.123.5
Si qui autem divino cultu occupati et sacrosanctis mysteriis servientes legitima filiorum successione nituntur, si nullum filii eorum adhuc in ecclesia locum tenent vel his, quae per leges comprehensa sunt, non defendantur officiis, hos cum patrum facultatibus curiae inservire decernimus. (391 iul. 28).
CTh.12.1.123.6
Vacuas vero et inanes sine naturali successione fortunas, ut evidenter expressimus, sibi curia vindicabit, habitura solacium facultatem, cui desit in functionibus numerus personarum. dat. v kal. aug. constantinopoli tatiano et symmacho conss. (391 iul. 28).
CTh.12.1.124 [=brev.12.1.7]
Imppp. theodos., arcad. et honor. aaa. philoxeno vicario thraciarum. si quis filiam decurionis vel principalis suo iunctam consortio nullis exstantibus liberis fatali sorte perdiderit, atque eius ultimo hereditatem fuerit adeptus arbitrio, si ab omnibus alienus officiis est et nullis, quibus merito excusari possit, privilegiis adiuvatur, eius mox civitatis curiae mancipetur, in qua antea, uxore vivente, sine rerum dominio et proprietate, liber, curiae obnoxias facultates heres coeperit uxoris possidere. dat. iii. non. april. constantinopoli, arcadio a. ii. et rufino coss.
interpretatio. si quis filiam curialis acceperit uxorem, et haec ipsa in coniugio eius mortua fuerit, et omnia ad maritum, quaecumque* supra dicta videbatur possidere, testamenti voluntate pervenerint, omnibus curiae necessitatibus maritus ille, qui heres est, teneatur obnoxius
CTh.12.1.125
Idem aaa. victorio proconsuli asiae. submoto privilegio militari, quo sibi actuarii blandiuntur, eum, qui evidenter ostenditur curiali patre genitus, mox necessariis atque origini suae debitis functionibus mancipari praecipimus. dat. viii kal. mai. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 apr. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
