# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.358-369

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.358-12.1.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.358

CTh.12.1.141
Idem aa. ennoio proconsuli africae. inconcussa volumus permanere, quae de incolatus iure antiquitus sunt constituta. dat. xvii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 16).
CTh.12.1.142
Idem aa. ennoio proconsuli africae. nominationum forma vaccillare non debet. si omnes, qui albo curiae continentur, adesse non possunt, ne paucorum absentia sive necessaria sive fortuita debilitet, quod a maiore parte ordinis salubriter fuerit constitutum, cum duae partes ordinis in urbe positae totius curiae instar exhibeant. et cetera. dat. xvii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 16).
CTh.12.1.143
Idem aa. ennoio proconsuli africae. fraudem civium non ferendam in dispendium ire civitatum animadvertimus, cum municipes aut peregrinando munera civitatum aut militiae ambitione declinant. intra quinquennium igitur nisi ad curiam reverterint, facultates eorum pro muneribus et oneribus curiae addici decernimus. dat. xvii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 16).
CTh.12.1.144
Idem aa. ennoio proconsuli africae. ne diu in fraudem civitatum municipes evagentur vel ad militiam socientur, nisi intra quinquennium ad civitates proprias revertantur, facultates eorum pro muneribus et oneribus curiae addicantur. dat. xvii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 16).
CTh.12.1.145
Idem aa. ennoio proconsuli africae. africanis sacerdotales karthagini restitui ibique arbitratu suo agere dum favorabili editione placuit. quod facientes divi patris nostri beneficium renovamus. dat. xvii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 16).
CTh.12.1.146
Idem aa. dextro praefecto praetorio. multos animadvertimus, ut debita praestatione patriam defraudarent, sub umbra potentium latitare. oportet igitur statui multam, ut, quisquis in praescripti iuris formam inciderit, pro curiali quinque auri libras fisco nostro cogatur inferre, pro collegiato unam. omnes igitur quos tegunt expellant, ne clementia nostra ob contumaciam dissimulantium in maiorem indignationem exurgat. dat. xvii kal. iul. mediolano olybrio et probino conss. (395 iun. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
