Latin
Book 12, lines 12.1.370-12.1.383
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.370-383
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 147pr.
Idem aa. palladio praefecto praetorio. quicumque decuriones patre atque maioribus adprobantur et armatam quacumque occasione adepti docentur esse militiam, absoluti sacramento militari, ut constitutum est, ad munia civilia revocantur. (416 sept. 9).
CTh. 12. 1. 147. 1
Si quos etiam huiusmodi homines palatinorum officiorum consortia retinent, exempti matriculis ad propriam urbem sub prosecutione dirigantur. (416 sept. 9).
CTh. 12. 1. 147. 2
Ac si in apparitione praetoriana aliquis inventus fuerit decurio inmorari, pari condicione ad civitatem originariam dirigatur. (416 sept. 9).
CTh. 12. 1. 147. 3
Reliqua quoque ministeria atque officia palatina pari forma legis adstringimus, ut quisquis municeps deprehensus fuerit, absolutus militari cingulo reddatur muneribus civitatis. et cetera. dat. v id. sept. ravennae d. n. theodosio a. vii et palladio conss. (416 sept. 9).
CTh. 12. 1. 148
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. cum super ordinando sacerdote provinciae publicus esset ex more tractatus, idem nostra auctoritate decretum est, ut ad subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus eligantur nec huiusmodi nominentur, qui functiones debitas implere non possint. dat. iiii kal. oct. mediolano olybrio et probino conss. (395 [397-399?] sept. 28).
CTh. 12. 1. 149
Idem aa. ennoio suo salutem. curiales in exitium curiarum se conantur exuere quacumque occasione patrimonii qualitercumque quaesiti naviculariorum onere volentes suam originem commutare. qua in re, quia totum inhibere non possumus, ratione dividimus. civitas ergo quem genuit, non amittat: patrimonium, quod ex ordine naviculariorum advenerit, prodat pro moderatione quem ditat, quia nec emere nec donatum adsequi nec damnosam quisque hereditatem adire compellitur, cum et in deliberationibus coniunctionum futurarum commodis prospiciatur heredum. neminem igitur sublimitas tua ad expediendas publicas necessitates parenti curiae se permittat auferre detque operam, ut et ordines curiarum nostrarum reddantur indemnes et patrimonia naviculariorum non pereant, sed functionis uterque status habeatur incolumis. dat. vii kal. ian. olybrio et probino conss. (395 dec. 26).
CTh. 12. 1. 150
Idem aa. caesario praefecto praetorio. curiales, qui honorariam adepti sunt comitivam, formidare debent eos, quorum sunt moderationi commissi nec se existimare ideo meruisse dignitatem, ut iudicum praecepta despiciant. quod si in eadem culpa perseverent, quinque librarum auri multae obnoxius subiugetur, honore quoque quem prodidit spoliandus. dat. iiii kal. ian. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 dec. 29).