Latin
Book 12, lines 12.1.394-12.1.403
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.394-403
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 156
Idem aa. florentino praefecto urbi. post alia: omnes ordines collegia centuriones ac si qui. . . . Cuiusque muneribus vel officiis, ubicumque sunt corporati, ita generaliter illigentur, ut testimoniales impetratas sciant sibi nihil honoris privilegii excusationisve conferre. et cetera. dat. xii kal. ian. mediolano caesario et attico conss. (397 dec. 21).
CTh. 12. 1. 157
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. omnes, qui quolibet curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad implenda munia teneantur. dat. id. feb. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 feb. 13 vel sept. 13).
CTh. 12. 1. 158
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. vaccillare per apuliam calabriamque plurimos ordines civitatum comperimus, quia iudaicae superstitionis sunt et quadam se lege, quae in orientis partibus lata est, necessitate subeundorum munerum aestimant defendendos. itaque hac auctoritate decernimus, ut eadem, si qua est, lege cessante, quam constat meis partibus esse damnosam, omnes, qui quolibet modo curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad complenda suarum civitatum munia teneantur. dat. id. sept. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 febr. 13 vel sept. 13).
CTh. 12. 1. 159
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. omnes omnino curiales in originalibus ac debitis perpetuo curiis perseverent et qui ex his ad provinciarum regimen atque administrationem qualibet fraude atque ambitione pervenerint, sciant se eo quem meruerant honore privandos et non solum ad curiam velut manu mox iniecta revocandos et cunctis rursus ab exordio muneribus servituros, verum etiam media patrimonii parte multandos. dat. viii kal. nov. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 oct. 25).
CTh. 12. 1. 160
Idem aa. optato praefecto urbi. post alia: si quis ex curia usque ad diem iduum novembrium consulatu domini nostri honorii augusti fratris aeternitatis meae iiii et eutychiani viri clarissimi administratione donatus senatorio est ordini mancipatus, senator quidem esse non desinat neque ad novellae legis vincula pertineat, sed de substituto et rebus, ut antea caveramus, omnia incunctanter quae sunt iussa custodiant. dat. viii kal. dec. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 [405] nov. 24).