# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.437-450

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.437-12.1.450. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.437

CTh.12.1.173pr.
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. ad inferiorum curialium relevandas fortunas et inpressionem potentium cohibendam placuit, ut ab instanti octava indictione descriptiones, quae per singulos ordines agitantur cogentibus diversis negotiis, non sumant ante principium, quam aput acta provinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint auctoritate firmatae. (410 aug. 26).
CTh.12.1.173.1
Sed et aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis, causa et summa comprehendatur, quo et descriptionis aequitas illustretur et describtus documentis evidentibus fulciatur. (410 aug. 26).
CTh.12.1.173.2
Hoc etiam observando, ut quadrimenstruis quoque brevibus, qui ab excellentiae tuae officio sollemniter diriguntur, celebratae descriptionis dispunctio societur, ut vestrae potestatis scientiam formidantes nihil ad relevationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare. (410 aug. 26).
CTh.12.1.173.3
Quod et circa hos optimum est custodiri, quibus lucrativae facultates ex bonis curialium obvenerunt, ut et ipsi fructu provisionis simillimae potiantur. (410 aug. 26).
CTh.12.1.173.4
Quam dispositionem si quis iudicum, numerariorum vel curialium mutilandam crediderit, interminationi, quam vestra sedes statuerit, subiacebit. dat. vii kal. sept. constantinopoli varane v. c. cons. (410 aug. 26).
CTh.12.1.174
Idem aa euchario proconsuli africae. duumvirum impune non liceat extollere potestatem fascium extra metas propriae civitatis. curiales etiam sacerdotio provinciae, sed et filios reddi praecipimus propriae civitati. dat. vi id. mar. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 mart. 10).
CTh.12.1.175
Idem aa. lupiano comiti et magistro militum per orientem. hi, quos moderatores provinciarum maximeque foenices, ordinibus civitatum prosequentibus docti, ex consortio curiali ad officium culminis tui demigrasse suggesserint, mox sub fida prosecutione ad eiusdem iudicis transmittantur examen, qui super eorum nominibus rettulerit, vel sponte civilia munera subituri vel, si litigandum putaverint, post sententiam cognitoris, si id ea suggesserit, ordini mancipandi. dat. xv kal. iun. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 mai. 18).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
