Latin
Book 12, lines 12.1.451-12.1.454
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.451-454
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 176
Idem aa. iuliano ii proconsuli africae. exceptis his, qui karthaginiensi curiae munus sacerdotii transegerunt, omnes, quicumque ex aliis provinciis atque civitatibus hoc honore decorantur, ad proprias urbes redire praecipimus. quidquid sane provinciarum nomine agi sacerdotalium superflua turba consuevit, id ab eo, qui sacerdotium reddet, suo tempore iubemus impleri. ac ne quid festis ac legitimis diebus subtraxisse videamur, etiam illud definiendum esse censemus, ut, quicumque propter pompam illius diei karthaginem forte convenerit, intra quinque dies ad propria rediturus ex eadem urbe discedat. ne autem certa statuta impune ullus audeat violare, xxx librarum auri multam statim a proconsulari officio exigi se cognoscat, qui in karthaginiensi urbe excepto ipsius decuriae viro habitandi gratia voluerit residere, cum dierum numerum, qui est statutus, excesserit: ipsius quoque dignitatis privilegio spoliandum esse se non dubitet. inhiberi autem etiam illas occasiones praesenti auctoritate censemus, ne comparatis sacerdotalis aliquis subito aedibus domicilium se habere confingat, cum specialiter statuisse videamur, ut quisque illo redeat, unde eum ducere originem constat. dat. vi kal. feb. ravennae post cons. honorii viiii et theodosii v aa. (413 ian. 27).
CTh. 12. 1. 177pr.
Idem aa. leontio praefecto praetorio illyrici. etsi veterum principum sanctiones eos, qui nullis curiae nexibus obligati soli genitalis amore vel liberalitatis cupiditate suadente munus curiale subierint, obligari necessitatibus curiarum praecipiunt, tamen vastato illyrico consulentes aput omnes dumtaxat illyrici civitates praecipimus observari, ut, quisquis posthac integrae opinionis a consortio curiae penitus alienus ultro munus curiale putaverit subeundum vel oblata dumtaxat pecunia, per quam id ex integro poterit expediri, vel actu muneris ipsius vel insignibus subeundis, id est sive cum populi plausu sive etiam verecundae et tacitae conscientiae remuneratione contentus, adhibito ordine vel maiore eius parte illius videlicet civitatis, in qua munus spontaneum crediderit explicandum, in iudicio rectoris provinciae vel absente eo aput duumviros sive defensorem eiusdem civitatis primo se curiae non teneri incorrupta ordinis adstipulatione perdoceat, dein si certum munus se explicaturum promiserit, curialium praesentium responsione munitus, quod nec ipse nec facultates eius aut successores utpote curialis inquietudinem sustinebunt, liber et ab omni securus molestia curiali promissum munus absolvat, nec enim quod coeperit semiplenum deserere permittatur; ita ut pro hac liberalitate, peracto munere quod sponte promisit, eum honorem in ea civitate habeat, quem curialis habet eodem munere suscepto pariter et impleto. (413 apr. 16).