# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.46-50

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.46-12.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.46

interpretatio. si quicumque* curialis de ea, in qua natus est, civitate ad aliam transire voluerit, condicionem* curiae debitam nullatenus possit evadere, nec si hoc ipsum mereri interposita supplicatione tentaverit, nec ullo argumento necessitates aut servitia civitatis suae pro eo, quod habitationem mutare voluit, possit evadere. nam quicumque* hoc fecerit et se in aliam civitatem transtulerit, hoc iubet, ut in utraque serviat civitate, id est in una pro condicione* nascendi et in alia pro habitandi voluntate deserviat
CTh.12.1.13
Idem a. ad evagrium praefectum praetorio. quoniam curias desolari cognovimus his, qui per originem obnoxii sunt, militiam sibi per supplicationem poscentibus et ad legiones vel diversa officia currentibus, iubemus omnes curias admoneri, ut, quos intra xx stipendia in officiis deprehenderint vel originem defugisse vel spreta nominatione militiae se inseruisse, hos ad curiam retrahant et de cetero sciant esse servandum, ut qui derelicta curia militaverit, revocetur ad curiam, non solum si originalis sit, sed et si substantiam muneribus aptam possidens ad militiam confugerit vel beneficio nostro fuerit liberatus. dat. xvi kal. iun. constantino a. vii et constantio c. conss. (326 mai. 17).
CTh.12.1.14
Idem a. ad praefectos praetorio. dudum lege promulgata sanxit nostra clementia, ut filii comitum et praesidum et rationalium magistrorumque privatae, qui tamen ex origine curialium descendunt, ordinibus necterentur. nunc praecipimus, ut, qui perfuncti muneribus idonei reperti sint iudicio clementiae nostrae accedere ad honores praecepti ad honestas promotiones perveniant, eos vero, quos nescit principalis auctoritas, .... iudicio praefecturae commisimus, uti eos, qui ex genere videntur esse curialium et minus apti iudicio principali, ordinibus propriis restituant, illos vero, quos iudicio nostro proveximus, intactos esse perficiant; ita tamen, ut heredes eorum curiis mancipentur. si quis sane decurio evertens fiscalia commoda, fugiens curiam ambitu ad senatum urbis inclytum pervenerit, minime admittatur. dat. viii kal. dec. constantino a. vii et constantio c. conss. (326 [353] nov. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
