Latin
Book 12, lines 12.1.471-12.1.478
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.471-478
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 181pr.
Idem aa. palladio praefecto praetorio. salvis his, quae iam dudum tam a nobis quam a retro principibus parentibus nostris super curialibus statuta noscuntur, hac etiam generali lege sancimus, ut, si quis suum decurionem vindicare voluerit, si iudicis desit copia, eundem manus iniectione concessa sciat ad examen cognitoris resultantem esse deducendum, ita ut moderator provinciae, si quaestio fortasse fiducia defensionis ulla generatur, nisi intra tres menses causam originis competenti disceptatione cognoverit atque convictum cum poena restituerit debitis muneribus vel liberum ab inquietudine vindicaverit, x librarum auri multam cogatur exsolvere, eius etiam officium pari damni irrogatione teneatur. (416 mai. 3).
CTh. 12. 1. 181. 1
Si quos sane curiae obnoxios in diversis officiis atque militia subterfugientes decurionatum ante esse claruerit, si per suffectam personam et periculo suo idoneam originis nexum procurare noluerint, exutos sacramento militiae ad civitates proprias dirigi convenit sub prosecutione idonea, ita ut de eorum nominibus, qui armatum adpetierint sacramentum, ad viros illustres magistros militum scripta mittantur, ut eorum auctoritate soluto cingulo militari reddantur muniis civitatum. dat. v non. mai. ravennae d. n. theodosio a. vii et palladio conss. (416 mai. 3).
CTh. 12. 1. 182
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. nemo posthac munerum ordine transcurso ad altioris curiae honores audeat pervenire, sed prius universis functionibus per ordinem propriae civitatis expletis tum demum ad competentem honorem singuli venire deproperent. dat. vii kal. sept. eudoxiopoli theodosio a. vii et palladio conss. (416 aug. 26).
CTh. 12. 1. 183
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. neminem obnoxium curiae et publicis functionibus involutum ad incongruam sibi fortunam deinceps adspirare elicitis codicillis clarissimatus magnitudo tua permittat, ut singulae civitates retineant obnoxios suis muneribus. super hoc enim etiam et illustris praefectura urbana nostra est commonita sanctione. dat. xv kal. mai. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss. (418 apr. 17).