Latin
Book 12, lines 12.1.487-12.1.496
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.487-496
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 188
Idem aa. isidoro praefecto praetorio. post alia: si qui decurio aut subiectus curiae ullam ante hanc legem gessit militiam aut coeptam dudum etiamnunc gerit aut causidicinam in foro amplissimae praefecturae orientis atque illyrici vel urbano profitetur iudicio, in eodem latarum pridem constitutionum sanctio observetur. post hanc vero legem si quis ex his ausus fuerit ullam affectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod patriae debetur valeant declinare. et cetera. dat. iii non. april. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 apr. 3).
CTh. 12. 1. 189
Idem aa. isidoro praefecto praetorio. alexandrinis principalibus, etsi advocatione fungantur, nihilo minus peregrinatio ne incumbat nec cura publica nisi in sua tantum civitate committatur. et primus curiae, qui in muneribus universis expletis ad summum pervenerit gradum, comitivae primi ordinis frui per quinquennium dignitate praestita nec senatoriis minime functionibus obstringatur, in curia tamen permaneat. dat. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 iun. 4).
CTh. 12. 1. 190
Idem aa. isidoro praefecto praetorio. quinque primates ordinis alexandrini a corporalibus iniuriis immunes esse censemus, ut voce libera commoditates patriae defendant, cum possint, si quid egerint criminose, pecuniariis coherceri dispendiis. aestimabuntur autem praesente curia viri spectabilis augustalis iudicio. dat. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 iun. 4).
CTh. 12. 1. 191
Idem aa. isidoro praefecto praetorio. eum, qui xxx annos in alexandrina civitate civilibus inhaeserit muneribus, corporalibus muniis, non pecuniariis excusari conveniet, habita consideratione videlicet meritorum, ut hoc bene cogniti privilegium consequantur nec eo passim fruantur indigni. dat. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 iun. 4).
CTh. 12. 1. 192
Idem aa. isidoro praefecto praetorio. si quos spontaneos hypomnematografi munificos suis exhortationibus ad publicas nominaverint functiones, augustalis iubemus non expectandum esse consensum, qui fit plerumque venalis, sed utriusque partis sufficere voluntatem, ut incipiat functio, quam nullus incusat, tum ad memoratum iudicem tam nominati quam etiam creatoris consona relatione currente: quam si suscipere vel confirmare distulerit, sciat se xxv auri librarum condemnatione plectendum. dat. prid. non. aug. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 aug. 4).