# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.497-504

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.497-12.1.504. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.497

CTh.12.2.0. De praebendo salario
CTh.12.2.1
Imp. constantius a. ad marcellinum comitem orientis. post alia: nulli salarium tribuatur ex viribus rei publicae nisi ei, qui iubentibus nobis specialiter fuerit consecutus. gravitas igitur tua placitis obsequatur. et cetera. dat. v non. octob. constantinopoli limenio et catullino conss. (349 oct. 3).
CTh.12.3.0. De praediis et mancipiis curialium sine decreto non alienandis
CTh.12.3.1
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. cynegio praefecto praetorio. si quis decurionum vel rustica praedia vel urbana vel quaelibet mancipia venditor necessitate coactus addicit, interpellet iudicem competentem omnesque causas singillatim quibus stranguilatur exponat, ut mereatur valituram in perpetuum comparatori probata adsertione sententiam. ita enim fiet, ut nec inmoderatus venditor nec emptor inveniatur iniustus. denique nihil erit postmodum, quo venditor vel circumventum se insidiis vel obpressum potentia comparatoris queri debeat, quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de voluntate patuerit comparantis. quod si quis contra vetitum occultis molitionibus per subpositas fraude personas cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator exstiterit, sciat se pretio quod dederit et loco, quem comparaverit, esse privandum. dat. viii kal. dec. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 nov. 24).
CTh.12.3.2pr.
Impp. honorius et theodosius aa. asclepiodoto praefecto praetorio. quoniam de constitutione inclytae recordationis avi nostri de alienandis praediis curialium promulgata dubitatum est, utrum soli principales sine decreti interpositione collegarum possessiones emere vetentur an omnibus comparandorum huiuscemodi fundorum copia sine praedicta observatione negata sit, generali sanctione decernimus, ut, si curialis praedium urbanum aut rusticum vendat cuiuscumque condicionis emptori, apud rectorem provinciae idoneas causas alienationis alleget, non perfunctorie a iudice, sed verissime requirendas, ut ita demum distrahendae possessionis facultatem accipiat, si alienationis necessitatem probaverit. infirma enim erit venditio, si haec fuerit forma neglecta, ita ut et pretium emptor amittat et venditori cum fructibus illaesam possessionem restituat. quae quidem de futuris contractibus observanda sunt. (423 aug. 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
