# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.505-514

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.505-12.1.514. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.505

CTh.12.3.2.1
Praeteritas vero emptiones in osdroena specialiter provincia confectas, licet ex tempore legis sub divo avo nostro promulgatae sine gestorum testificatione a qualibet persona celebratas infirmari oporteat, tamen ex prima transacta nuper indictione ita volumus infirmari, ut alterius fortunae vel honoris homines, qui sine decreto praedia curialium in memorata provincia compararunt, receptis pretiis possessiones quas emerant dominis restituant ita ut, si usuras vel sumptus rei melioratae poposcerint, a venditore percipiant, fructus invicem reddituri. dat. v id. aug. eudoxiopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 aug. 9).
CTh.12.4.0. De imponenda lucrativis descriptione
CTh.12.4.1
Impp. theodosius et valentinianus aa. florentio praefecto praetorio. ii qui ex lucrativa causa possessiones detinent, quae aliquando curialium fuerint, pro singulis earum iugis et capitibus quaternas siliquas annuas ordinibus nomine descriptionis exsolvant, ita ut praebitionis istius forma non praeiudicet illis civitatibus, in quibus consuetudo praecedens vel pacta quaedam vel alia necessitas ampliorem summam exigi persuadet. et cetera. dat. v id. iun. constantinopoli felice et tauro conss. (428 iun. 9).
CTh.12.5.0. Quemadmodum munera civilia indicantur
CTh.12.5.1
Imp. constantinus a. tiberiano comiti per africam. ii magistratus, qui sufficiendis duumviris in futurum anni officium nominationes impertiunt, periculi sui contemplatione provideant, ut, quamvis populi quoque suffragiis nominatio in africa ex consuetudine celebretur, tamen ipsi nitantur pariter ac laborent, quemadmodum possint ii, qui nominati fuerint, idonei repperiri. nam aequitatis ratio persuadet, nisi idonei fuerint nominati, ipsos, quorum est periculum, adtineri. dat. nicomediae iii kal. aug. constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 iul. [?] 30).
CTh.12.5.2
Idem a. ad concilium provinciae africae. sacerdotales et flamines perpetuos atque etiam duumvirales ab annonarum praeposituris inferioribusque muneribus inmunes esse praecipimus. quod ut perpetua observatione firmetur, legem hanc incisam aeneis tabulis iusssimus publicari. proposita xii kal. iun. karthagine feliciano et titiano conss. (337 mai. 21).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
