# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.515-525

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.515-12.1.525. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.515

CTh.12.5.3
Impp. arcadius et honorius aa. probino proconsuli africae. quis tam inveniri iniquus arbiter rerum potest, qui in urbibus magnifico statu praeditis ac votiva curialium numerositate locupletibus ad iterationem quempiam transacti oneris impellat, ut, cum alii necdum paene initiati curiae sacris fuerint, alios continuatio et repetitae saepe functiones adficiant? dat. xvi kal. april. mediolano caesario et attico conss. (397 mart. 17).
CTh.12.6.0. De susceptoribus, praepositis et arcariis
CTh.12.6.1
Imp. constantinus a. ad edictum. si quem susceptorem evertisse constiterit rationem et ad solvendum non esse idoneum, creator eius hac necessitate teneatur, ut, quidquid ille dilapidavit, ipse de propriis rebus instauret compellaturque damnum omne sarcire, quod non esset illatum, si in idoneis nominandis competens adhibitum esset examen. dat. vii id. april. crispo ii et constantino ii cc. conss. (321 apr. 7).
CTh.12.6.2pr.
Idem a. ad eufrasium rationalem trium provinciarum. post alia: pro multis etiam et in diversis locis constitutis liceat simul auri pondus inferre, ita ut pro omnibus fundis securitas emissis cautionibus detur, ne separatim ab unoquoque auro exacto multis et adsiduis incrementis provincialium utilitas fatigetur. (325 iul. 19).
CTh.12.6.2.1
Hoc quoque addimus, ut unusquisque quod debet intra anni metas, quo tempore voluerit, inferat et per tabularium apparitorem illatio cognoscatur absque omni mora auro suscipiendo, ne quis in aliena civitate sumptus faciat vel, quod est gravius, legem commissi frustratus incurrat. nam si solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis contestationem debebit proponere, ut hoc probato et ipse securitatem debitam commissi nexu liberatus cum emolumentis accipiat et qui suscipere neglexerit, eius ponderis quod debebatur duplum fisci rationibus per vigorem officii tui inferre cogatur. dat. xiiii kal. aug. paulino et iuliano conss. (325 iul. 19).
CTh.12.6.3
Impp. constantius et constans aa. claudio praefecto annonae alexandriae. susceptores centesimae dimidium, annotatores vero ceterorumque officiorum diversos homines, quos rationibus constat obnoxios esse, alterum dimidium habere censuimus, et nihil impetratoribus beneficii per rescriptum adversus ordinem constitutionis possint prodesse commenta. dat. kal. aug. limenio et catullino conss. (349 aug. 1).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
