Latin
Book 12, lines 12.1.580-12.1.589
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.580-589
Not analysed yet
CTh. 12. 6. 27. 1
Item a tabulariis quadrimenstruos breves publicari iubemus, ut, si isdem relatae securitates fideliter continent debitum, duplex non teneat exactio. (400 dec. 31).
CTh. 12. 6. 27. 2
Si autem aliquid a susceptore vel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat, nemo eorum semel in interversione convictus id rursus officium gerat, in quo ante decoxit, etsi rescriptum nostrum elicitum clandestina supplicatione detulerit. dat. prid. kal. ian. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 dec. 31).
CTh. 12. 6. 28
Idem aa. pompeiano proconsuli africae. si apochae ad susceptores nomine militum deferantur, nihil ex ea pecunia intra provinciam tibi creditam prorogetur, quam sub testificatione gestorum ad instructionem provinciae numidiae vel mauretaniae oportet integram pervenire, ut illic devotissimus miles emolumenta sibi debita ex integro consequatur. si quis autem post interdictum mansuetudinis nostrae apochas putaverit esse deferendas, inaniter eas sciat esse delatas nec in acceptum ei qui susceperit referendum. dat. iiii kal. mart. mediolano post cons. stilichonis et aureliani vv. cc. (401 febr. 26).
CTh. 12. 6. 29
Idem aa. et theodosius a. septimino proconsuli africae. dudum praecepimus, ut ex corpore negotiatorum ad suscipiendam tuendamque aurariae nostrae rationem adponeretur idoneus, qui tamen fide omnium et periculo fuisset electus. et nunc eadem renovantes ex negotiatorum sive quolibet alio corpore ad suscipiendam arcae rationem idoneum adponi praecipimus ea dumtaxat condicione servata, ut tam de suis quam officii sui facultatibus iudices noverint eruendum, si quid ille ex commissa sibi ratione crediderit usurpandum. dat. x kal. mart. ravennae theodosio a. i et rumorido conss. (403 febr. 20).
CTh. 12. 6. 30
Idem aaa. lucio comiti sacrarum largitionum. duos tabularios et susceptores totidem per universas provincias oportere constitui clementia nostra praecepit. super hoc autem admonuimus et praetorianam amplissimam praefecturam, quo sciret eos, qui aurum largitionale susceperunt, nihil cum arcae ratiociniis habere commune, iudices autem provinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali poena plectendos, si hoc vel in praesenti non fuerit custoditum vel postea commutatum. dat. vi kal. feb. basso et philippo conss. (408 ian. 27).