# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.610-622

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.610-12.1.622. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.610

CTh.12.9.0. De his, quae ex publica collatione illata sunt, non usurpandis
CTh.12.9.1
Imp. constantinus a. nullus iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione obposita vel invadat vel conetur invadere. dat. prid. non. mart. treviris paulino et iuliano conss. (325 [?] mart. 6).
CTh.12.9.2
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. have, lampadi karissime nobis. nullus penitus ex eo, quod refertur in conditis vel in arca continetur, ad quemlibet titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum iussione perceperit. dat. iii id. april. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 apr. 11).
CTh.12.9.3
Impp. arcadius et honorius aa. messalae praefecto praetorio. post alia: sciant iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel eo, quod ex isdem titulis exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malunt gravissima severitate suam licentiam coherceri. dat. xvi kal. iun. mediolano theodoro cons. (399 mai. 17).
CTh.12.10.0. Ne praefectianus exactoris vel curiosi vel horreorum custodis fungatur officio
CTh.12.10.1
Impp. valentinianus et valens aa. ad zosimum praesidem epiri novae. comperimus imperatoriae iussionis auctoritate neglecta praefectianos ad perniciem provincialium exitiumque remeasse et exactionibus in provincia meritis tuis credita vel potius lucris et quaestibus suis contra vetitum laborare, praeterea vel horreorum gerere custodiam vel curarum ius atque arbitrium sibi praesumere. horum si quis existat, volumus huius auctoritate praecepti in futurum susceptorum officiis eum deputari deque eius nomine universa clementiae nostrae auribus intimari. dat. xiiii kal. dec. mediolano valentiniano et valente iiii aa. conss. (373 [365] nov. 18).
CTh.12.11.0. De curatoribus kalendarii et fideiussoribus eorum
CTh.12.11.1pr.
Imp. constantinus a. locrio verino suo salutem. aput eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes kalendarii perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exolvant, cum simul et rei publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri. (314 ian. 30).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
