# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.623-628

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.623-12.1.628. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.623

CTh.12.11.1.1
Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicae civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari. itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen kalendario civitatis alicuius invenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur. ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quae aput eum resederit transferri ad idoneum oportebit. (314 ian. 30).
CTh.12.11.1.2
Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores quidem, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere, cum huiusmodi casibus rem publicam placuerit fortuita dispendia sustinere; qui vero aliquid ex eiusdem bonis principali liberalitate fuerint consecuti, iuxta legem latam obnoxii erunt rei publicae habita solidarum facultatum consideratione, quae fuerant debitoris, cum pecuniam rei publicae sumeret, ut pro rata corporis, quod ex largitate nostra retinent, competentem sortis atque usurarum partem exigantur. (314 ian. 30).
CTh.12.11.1.3
Quod si quis debitor non comparuerit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id quoque debitum convenit ad dispendium rei publicae pertinere. ideoque periculo curatoris kalendari et magistratuum et creatorum aput idoneos vel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est. proposita iii kal. feb. volusiano et anniano conss. (314 ian. 30).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
