Latin
Book 12, lines 12.1.629-12.1.639
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.629-639
Not analysed yet
CTh. 12. 11. 2
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad hellenium vicarium urbis. kalendariorum nomen tam oleariae arcae quam frumentariae non multo ante oratio ad senatum missa noscitur antiquasse. ne igitur ea, quae aboleri ante censuimus, novis calumniarum facibus inardescant, tua providebit instantia. nos enim, quo sanctius quae cauta sunt observentur, xx librarum auri multa iudicem censuimus esse plectendum ac primates officii capitali cohercendos esse sententia. dat. non. aug. honorio n. p. et evodio conss. (386 aug. 5).
CTh. 12. 12. 0. De legatis et decretis legationum
CTh. 12. 12. 1
Impp. constantius et constans aa. ad taurum praefectum praetorio. in africanis provinciis universis conciliis liberam tribuo potestatem, ut congruente arbitrio studii condant cuncta decreta aut commodum quod credunt consulant sibi, quod sentiunt eloquantur decretis conditis missisque legatis. nullus igitur obsistat coetibus dictator, nemo conciliis obloquatur. dat. kal. aug. mediolano arbitione et lolliano conss. (355 aug. [?] 1).
CTh. 12. 12. 2
Idem aa. et iulianus c. musoniano praefecto praetorio. nullus ad gentem axumitarum et homeritarum ire praeceptus ultra annui temporis spatia debet alexandriae de cetero demorari nec post annum percipere alimonias annonarias. dat. xviii kal. feb. mediolano indictione xv constantio a. viii et iuliano c. conss. (356 ian. 15).
CTh. 12. 12. 3
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. provinciales desideriorum suorum decreta initio aput acta ordinariorum iudicum prosecuti ad sedis tuae eminentiam mittant, ut impudentior petitio refutetur aut iustior petita commoda consequatur. si qua autem eiusmodi fuerint, quae magnificentiam tuam probabili cunctatione destringant, super his satis erit consuli scientiam nostram, ita ut cunctas petitiones cum litteris tuis legatorum unus advectet. dat. iii kal. iun. serdicae divo ioviano et varroniano conss. (364 mai. [?] 30).
CTh. 12. 12. 4
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. iuxta legem divi constantini nihil post tractatum habitum civitatum voluntate mutetur sive mutiletur, sed integrae atque illibatae civitatum petitiones ad magnificentissimae sedis tuae notitiam perferantur, ut sit examinis tui, quaenam ex his auxilio tuo implenda protinus, quae clementiae nostrae auribus intimanda videantur. dat. vii id. sept. aquileiae divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 7).