# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.662-669

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.662-12.1.669. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.662

CTh.12.12.13pr.
Idem aaa. apodemio praefecto praetorio. provinciale concilium quo tempore iniri debeat, cum adsensu omnium atque consilio propria auctoritate definiat, ita ut ipse conventus in una opulentiore totius provinciae urbe absque ullius iniuria celebretur. inde quod in consilium communia vota deducunt, vel in aede publica vel in aliqua fori parte tractetur, ad quam omnium possit esse concursus, ne quid dispositio paucorum tegat, quod in communem utilitatem expetat sollicitudo cunctorum. (392 sept. 10).
CTh.12.12.13.1
Si quis autem eorum virorum, quos emeritos honor a plebe secernit, provincialium extraordinario cupit interesse concilio, pro suo loco atque ordine servata reverentia dignitatis vel ad eum locum, in quo cunctorum desideria possit agnoscere, ire debebit vel procuratoribus destinatis sententiae suae promere voluntatem, modo ut, quod voluerit paucorum voluntas, publica convocetur auctoritas. dat. iiii id. sept. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 sept. 10).
CTh.12.12.14
Imppp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio et patricio. omnium legationum provincialium instructiones aput sublimitatem tuam actis legi pensarique praecipimus, ut, quae digna nutu vel indulgentia nostrae clementiae probabuntur, eligere ac referre ad nos sublimitas tua non ambigat. nam remedia fessis quibusque necessaria nostro arbitrio decernentur. dat. xiiii kal. octob. constantinopoli basso et filippo conss. (408 sept. 18).
CTh.12.12.15
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. quotiens legatio destinatur, universos curiales praecipimus, qui intra urbem consistunt, si non aegritudine vel alia inexcusabili necessitate impediuntur, in locum curiae convenire et decreta sua propria subscriptione firmata viro spectabili praefecto augustali insinuare, ut eius relatione tuis virtutibus intimata et sub examine tuo perpensa venire necne legati debeant, ordinetur: nulli penitus legatione libera committenda et auro coronario non, sicut nuper factum est, ab his colligendo, qui venditis honoribus, ut ad gradus altiores venirent, contra licitum coemerunt, quos quidem recepta summa quam dederunt universa munia patriae implere praecipimus, sed a curia omni praestando vindicta huius facinoris tuae sublimitati permissa. et cetera. dat. iii non. octob. constantinopoli d. n. theodosio a. vii et palladio v c. conss. (416 oct. 5).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
