Latin
Book 12, lines 12.1.670-12.1.682
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.670-682
Not analysed yet
CTh. 12. 12. 16
Impp. theodosius et valentinianus aa. hierio praefecto praetorio. civitatum postulata, decreta urbium, desideria populorum liquido tua sublimitas recognoscit ad imperialis officium pertinuisse responsi admissosque sacrariis nostris semper sui imperatoris aspectu decoratos esse legatos; dixisse libere, quae illorum fuerant a communi fidei constantiaeque commissa. dat. kal. iun. nicomediae dd. nn. theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 iun. 1).
CTh. 12. 13. 0. De auro coronario.
CTh. 12. 13. 1
Imp. iulianus a. ad sallustium praefectum praetorio. aurum coronarium munus est voluntatis, quod non solum senatoribus, sed ne aliis quidem debet indici. licet quaedam indictionum necessitas postulaverit; sed nostro arbitrio reservari oportebit. dat. iii kal. mai. mamertino et nevitta conss. (362 apr. 29).
CTh. 12. 13. 2
Imppp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. universi, quos senatorii nominis dignitas non tuetur, ad auri coronarii praestationem vocentur exceptis his, quos lex praeterita ab hac collatione absolvit. omnes igitur possessores aut inter decuriones coronarium aurum aut inter senatores glebalem praestationem deinceps recognoscant. dat. v kal. sept. emonae divo ioviano et varroniano v. c. conss. (364 aug. 28).
CTh. 12. 13. 3
Idem aa. ad probum praefectum praetorio. nullus exceptis curialibus, quos pro substantia sui aurum coronarium offerre convenit, ad oblationem hanc adtineatur. dat. viiii kal. iul. savariae valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? 373? iun. 23).
CTh. 12. 13. 4
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. pancratio praefecto urbi. quae diversarum ordines curiarum vel amore proprio vel indulgentiarum laetitia vel rebus prospere gestis admoniti in coronis aureis signisque diversis obtulerint, in quacumque fuerint oblata materia, in ea suscipiantur, ne id, quod voluntate offertur, occasione obryzae incrementi, necessitatis iniuria insequatur. dat. iiii id. aug. vico augusti auxonio et olybrio conss. (379 aug. 10).
CTh. 12. 13. 5
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. ad collationem auri coronarii placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. dat. xv kal. feb. constantinopoli richomere et clearcho conss. (384 ian. 18).