# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.683-696

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.683-12.1.696. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.683

CTh.12.13.6
Idem aaa. gaddanae satrapae sofanenae. aurum coronarium his reddi restituique decernimus, quibus illicite videtur ablatum, ut secundum consuetudinem moris antiqui omnes satrapae pro devotione, quae romano debetur imperio, coronam ex propriis facultatibus faciant serenitati nostrae sollemniter offerendam. dat. xviii kal. iul. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 iun. 14).
CTh.12.14.0. De irenarchis
CTh.12.14.1
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. irenarcharum vocabula, quae adsimulata provincialium tutela quietis ac pacis per singula territoria haud sinunt stare concordiam, radicitus amputanda sunt. cesset igitur genus perniciosum rei publicae; cesset rescriptorum irenarchas circiter inconvulsa simplicitas et celsitudinis tuae sedes provinciarum defendenda suscipiat pacis huiusmodi, locupletioribus commissura, praesidia. dat. viii kal. ian. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 dec. 25).
CTh.12.15.0. De centurionibus
CTh.12.15.1
Impp. arcadius et honorius aa. vincentio praefecto praetorio. hac auctoritate sancimus, ut, quicumque centurionum corpus deseruit nullis dignitatum privilegiis excusatus, debitum munus subire cogatur. dat. id. septemb. mediolano theodoro cons. (399 sept. 13).
CTh.12.16.0. De mancipibus
CTh.12.16.1
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. albino praefecto urbis romae. quicumque vel rescripti adversus veteres sanctiones subreptiva defensione munitur vel de minusculis corporibus aut certe otiosis idoneus adprobatur, functioni mancipatus est addicendus. dat. xvii kal. sept. romae timasio et promoto conss. (389 aug. 16).
CTh.12.17.0. De his, qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerint
CTh.12.17.1pr.
Imp. constantinus a. dalmatio. quoniam cognovimus nonnullos vacationem a nobis personalium munerum impetrasse, alienos pro suis liberis nostris conspectibus offerentes, iubemus eos, cum hoc probatum sit, indulto beneficio privari, eos autem, qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus adplicetur, patribus, qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda. (324 iun. 19).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
