# Theodosii Imperatoris Codex 12.1.697-708

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 12, lines 12.1.697-12.1.708. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/12.1.697

CTh.12.17.1.1
Quod si quis propter censum tenuem vacationem meruerit atque hoc probaverit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocabatur obsequia. dat. xiiii kal. feb. sirmio crispo iii et constantino ii conss. (324 iun. 19).
CTh.12.18.0. Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit
CTh.12.18.1
Impp. valentinianus et valens aa. ad tatianum praefectum aegypti. iudiciario omnes vigore constringes, ne vacuatis urbibus ad agros magis, quod frequenti lege prohibetur, larem curiales transferant familiarem. dat. vi id. mai. marcianopoli lupicino et iovino conss. (367 mai. 10).
CTh.12.18.2
Impp. arcadius et honorius aa. eutychiano praefecto praetorio. post alia: curiales omnes iubemus interminatione moneri, ne civitates fugiant aut deserant rus habitandi causa, fundum, quem civitati praetulerint, scientes fisco esse sociandum eoque rure esse carituros, cuius causa impios se vitando patriam demonstrarint. dat. xviii kal. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 [?] dec. 15).
CTh.12.19.0. De his, qui condicionem propriam reliquerunt
CTh.12.19.1
Impp. arcadius et honorius aa. vincentio praefecto praetorio galliarum. destitutae ministeriis civitates splendorem, quo pridem nituerant, amiserunt: plurimi siquidem collegiati cultum urbium deserentes agrestem vitam secuti in secreta sese et devia contulerunt. sed talia ingenia huiusmodi auctoritate destruimus, ut, ubicumque terrarum repperti fuerint, ad officia sua sine ullius nisu exceptionis revocentur. de eorum vero filiis, qui tamen intra hos proxime quadraginta annos docebuntur fuisse suscepti, haec forma servabitur, ut inter civitatem et eos, quorum inquilinas vel colonas vel ancillas duxerint, dividantur, ita ut in ulteriorem gradum missa successio nullam calumniam perhorrescat. et cetera. dat. iii kal. iul. mediolano stilichone et aureliano vv. cc. conss. (400 iun. 29).
CTh.12.19.2
Idem aa. vincentio praefecto praetorio galliarum. actiones publicas privatasque non eadem ratione concludimus, si quidem statui publico impensius providendum est. eum igitur, qui curiae vel collegio vel burgis ceterisque corporibus intra eandem provinciam per xxx annos; in alia xl sine interpellatione servierit, neque res dominica neque actio privata continget, si colonatus quis aut inquilinatus quaestionem movere temptaverit. et cetera. dat. iii kal. iul. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 iun. 29).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
