Latin
Book 12, lines 12.1.709-12.1.711
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.709-711
Not analysed yet
CTh. 12. 19. 3
Idem aa. vincentio praefecto praetorio galliarum. post alia: manente hoc praecepto mansuetudinis nostrae, ut is, qui xxx annis docebitur functus officiis neque ulla umquam interpellatione pulsatus, intra eandem dumtaxat provinciam nihil calumniae super statu suo a privato neque a rei dominicae actoribus pertimescat, intra definiti temporis metas si quis docebitur fuisse conventus, iure legitimo in ordinaria sede pulsabitur, ut illic de statu eius sententia proferatur. primates sane ordinum defensoresque civitatum poenae denuntiatione constringimus, ne passim vagari curiae vel collegii defugas in publica damna patiantur. quod si per gratiam tacuisse detegentur, poenam relegationis excipiant. dat. iii kal. iul. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 iun. 29).
Theodosian Code Ius Romanum The Latin Library The Classics Page