# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.108-116

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.108-13.1.116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.108

CTh.13.3.18
Impp. theodosius et valentinianus aa. helioni magistro officiorum. habente propriam firmitatem secundo nostrae maiestatis oraculo, quod de excusandis sive praebendis his quae militantibus debentur hospitiis promulgatum est, illa, quae dudum circa archiatros et magistros sanximus litterarum, observentur. hos enim pro necessariis artibus et liberalibus disciplinis hospitali molestia, quoad viverent, liberari praecipimus. illibata ergo permaneant illa, quae quondam circa archiatros, quos in palatio nostro primi vel secundi ordinis comites militasse constiterit, et circa liberalium litterarum magistros videntur a nobis iustissime constituta. dat. xiiii kal. septemb. hierio et ardabure conss. (427 aug. 19).
CTh.13.3.19
Idem aa. proculo praefecto urbi. archiatrorum sacri palatii obsequia cogitantes id praesenti sanctione decernimus, ut, si qui ex his aut primi ordinis adepti fuerint comitivam aut maioris gradum dignitatis ascenderint, secundum id, quod eis dudum per sacras constitutiones indultum est, a glebali collatione specialiter inmunes sint, non praeiudicante eis novella lege, per quam iussimus, exceptis quibusdam dignitatibus quae illic nominatae sunt, senatoria munera omnes agnoscere. dat. iii id. iul. constantinopoli felice et tauro conss. (428 iul. 13).
CTh.13.4.0. De excusationibus artificum
CTh.13.4.1
Imp. constantinus a. ad felicem. architectis quam plurimis opus est; sed quia non sunt, sublimitas tua in provinciis africanis ad hoc studium eos impellat, qui ad annos ferme duodeviginti nati liberales litteras degustaverint. quibus ut hoc gratum sit, tam ipsos quam eorum parentes ab his, quae personis iniungi solent, volumus esse inmunes ipsisque qui discent salarium competens statui. proposita vi kal. sept. karthagine optato et paulino conss. (334 aug. [?] 27 [?]).
CTh.13.4.2
Idem a. ad maximum praefectum praetorio. artifices artium brevi subdito comprehensarum per singulas civitates morantes ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit adcommodandum; quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos filios erudire. dat. iiii non. aug. feliciano et titiano conss. (337 aug. 2).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
