# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.117-125

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.117-13.1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.117

CTh.13.4.3
Impp. constantius et constans aa. ad leontium praefectum praetorio. mechanicos et geometras et architectos, qui divisiones partium omnium incisionesque servant mensurisque et institutis operam fabricationi stringunt, et eos, qui aquarum inventos ductus et modos docili libratione ostendunt, in par studium docendi adque discendi nostro sermone perpellimus. itaque inmunitatibus gaudeant et suscipiant docendos qui docere sufficiunt. dat. prid. non. iul. leontio et sallustio conss. (344 iul. 6).
CTh.13.4.4
Impp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad chilonem vicarium africae. picturae professores, si modo ingenui sunt, placuit neque sui capitis censione neque uxorum aut etiam liberorum nomine tributis esse munificos et ne servos quidem barbaros in censuali adscriptione profiteri, ad negotiatorum quoque collationem non devocari, si modo ea in mercibus habeant, quae sunt propria artis ipsorum. pergulas et officinas in locis publicis sine pensione optineant, si tamen in his usum propriae artis exerceant, neve quemquam hospitem inviti recipiant, lege praescripsimus neve pedaneorum iudicum sint obnoxii potestati arbitriumque habeant consistendi in civitate, quam elegerint, neve ad prosecutiones equorum vel ad praebendas operas devocentur; neve a iudicibus ad efficiendos sacros vultus aut publicorum operum expolitionem sine mercede cogantur. quae omnia sic concessimus, ut, si quis circa eos statuta neglexerit, ea teneatur poena, qua sacrilegi cohercentur. dat. xii kal. iul. treviris gratiano a. iii et equitio conss. (374 iun. 20).
CTh.13.5.0. De naviculariis
CTh.13.5.1
Imp. constantinus a. ad volusianum. si navicularius originalis levamentarius fuerit, nihilo minus aput eosdem, aput quos et parentes eius fuisse videntur, firmiter permanebit. dat. xiiii kal. april. volusiano et anniano conss. (314 mart. 19).
CTh.13.5.2
Idem a. amabiliano praefecto annonae. navicularios ad consortium pistorum urbicorum nominatos neque ulla hereditatis successione pistoribus obnoxios absolvi ab hoc munere oportebit. quod si hereditario iure forsitan pistoribus teneantur, facultatem habeant, si forte maluerint, obventicias pistorum hereditates eidem corpori reddere aut quibuscumque proximis defuncti cedere, ut ipsi a pistorum consortio liberentur. quod si hereditatem amplectantur, necesse est successionis ratione pistorii muneris societatem eos suscipere et ex propriis facultatibus onera navicularia sustinere, viro clarissimo praefecto urbi super hac re videlicet disceptante. dat. kal. iun. treviris constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 iun. 1 [dec. 30]).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
