# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.146-153

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.146-13.1.153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.146

CTh.13.5.11
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. quisquis ex naviculariorum corpore defugiens solita munia ad honores indebitos venit, in corporis sui consortia revertatur. et cetera. dat. iii id. ian. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 ian. 11).
CTh.13.5.12
Idem aa. ad demetrianum praefectum annonae africae. si quis naviculariorum ex nostrae perennitatis indulto fori translationem potuerit optinere, fructu careat impetrati. circa feminarum vero personas veterum statuta teneantur, ut, in quibus foris antiqua eas dispositione constet adscriptas, illic navicularii oneris munus agnoscant. ut enim in litibus causisque privatis fora easdem sequi convenit maritorum, ita in publicis necessitatibus originis debent servare rationem. dat. prid. id. mai. treviris valentiniano n. p. et victore conss. (369 mai. 14).
CTh.13.5.13
Idem aa. ad olybrium praefectum urbi. sicut olim de linteonibus et naviculariis divus constantinus instituit, ita nunc ex omnibus sexaginta ad praesentis necessitatis teneantur impensas, quos tamen idoneos et communis delectus adseruit et facultatum inspectio comprobavit et sententia tuae sublimitatis adstruxit. quibus, si quem aut necessitas fatalis aut inopia repentina aut aliquis casus inviderit, ex vocationibus obnoxiis oportebit idoneum subrogari. sed sollicita inspectione prospiciatur, ne a quoquam amplius postuletur quam necessitas exegit lavacrorum vel instituta iam dudum forma praescripsit. dat. iiii non. dec. treviris valentiniano n. p. et victore conss. (369 dec. 2).
CTh.13.5.14pr.
Imppp. valentinianus, valens et gratianus, aaa. ad modestum praefectum praetorio. iuxta eum tenorem, quem a divo principe constantio datum musoniani clarissimae memoriae praefecti praetorio executione constat esse roboratum, intra orientales provincias naviculariorum corpus impleri iubemus, ea videlicet statutorum ratione servata, ut per eminentiam tuam numerus naviculariorum designetur tam intra orientem quam intra aegyptiacas partes, qui praesenti possit indictione compleri, excusandis videlicet pro denum milium modiorum luitione quinquagenis numero iugis in annonaria praestatione dumtaxat, ita ut vestes adque equi ceteraeque canonicae species ab indictione eadem non negentur. (371 febr. 11).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
