# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.154-167

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.154-13.1.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.154

CTh.13.5.14.1
Ad conficienda vero competentia navigia a provincialibus cunctis primitus materiae postulentur, reparationem deinceps per singulos annos isdem naviculariis ex concessa iugorum inmunitate curaturis. (371 febr. 11).
CTh.13.5.14.2
Eorundem autem naviculariorum ex fide nobis nomina loca substantiae nuntientur brevibus duplici ratione conscriptis, quot videlicet de veteribus quotque sint et quales recenti adsociati delectu. (371 febr. 11).
CTh.13.5.14.3
His autem naviculariis, qui fuerint instituti, servari privilegia africana decernimus, ita ut facultatibus propriis per succedaneas hereditatum vices perpetuo sint obnoxii functioni. (371 febr. 11).
CTh.13.5.14.4
Et sunt corpora, de quibus navicularii ex indictione quinta decima constituendi sunt iuxta sacram iussionem ita: ex administratoribus ceterisque honorariis viris praeter eos, qui intra palatium sacrum versati sunt, de coetibus curialibus et de veteribus idoneis naviculariis et de ordine primipilario. et de senatoria dignitate ut, si qui voluerint freti facultatibus, consortio naviculariorum congregentur. dat. iii id. feb. constantinopoli gratiano a. ii et probo conss. (371 febr. 11).
CTh.13.5.15
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad hesperium praefectum praetorio. quisquis naviculariorum codicillis optaverit ornari, praebitioni equorum intellegat se esse subdendum. accepta xii kal. aug. constantinae auxonio et olybrio conss. (379 iul. 21).
CTh.13.5.16pr.
Idem aaa. corpori naviculariorum. delatam vobis a divo constantino et iuliano principibus aeternis equestris ordinis dignitatem nos firmamus. quod cum ita sit, si quis contra interdicta innumerabilium sanctionum corporali vos iniuria pulsare audeat, digna expiatione est luiturus ausum inmanis admissi, apparitione quoque sua ultimo supplicio deputanda, cuius monitio hanc debet sollicitudinem sustinere, ut iudices prava forsitan indignatione succensos ab illicitis tempestiva suggestione deducat. (380 febr. 6).
CTh.13.5.16.1
Huic illud additur, ne, qui certum ordinem ex nostra definitione retinetis, ulli vos alteri hominum generi haerere vereamini nec timeatis vos civitatium municipibus innecti. ex nullo itaque nexu, nulla causa, nulla persona decurionum vos obsequia contingent, cum praesertim priscis constitutionibus, quarum series orationis paginis antelata est, magis illud invaluisse perhibeatis, ut plerumque et ordinarios curiales naviculariorum sibi necessitas vindicaret. (380 febr. 6).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
