# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.223-232

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.223-13.1.232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.223

CTh.13.6.3
Idem aa. ad musifilum vicarium africae. adversus petitionem naviculariorum de suo iure certantium spatium non praescribat annorum, etiam illis adsertionibus remotis, quibus nonnulli amplexantur quae divorum principum consecuti fuere permissu. sed et si est quidquam naviculario iuri obnoxium, quod domus nostrae proprietatem spectat, tolerare praecipimus navicularias functiones. dat. prid. kal. aug. vangionibus valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? 373? iul. 31).
CTh.13.6.4
Idem aa. ad dracontium vicarium africae. post alia: naviculariae facultates naviculario corpori reddantur, si bona rite retinentes subire eorum onera nolint, quorum possessione fruuntur. ceterum si sponte cognoscunt naviculariam functionem sine exceptione potioris vel cuiuscumque, bona ad se transmissa sine inquietudine possideant, cum pro rata ex parte debitis fungantur officiis. et cetera. dat. iiii kal. mai. remis lupicino et iovino conss. (367 apr. 28).
CTh.13.6.5
Idem aa. ad aurelianum praefectum annonae. temporibus praescriptionem in vindicatione rerum ad navicularios pertinentium cognoscat tua gravitas esse succisam. domum etiam mansuetudinis nostrae in his, quae naviculario nomine obnoxia sunt, agnoscere praecipimus debitam functionem. dat. iii kal. octob. lupicino et iovino conss. (367 sept. 29).
CTh.13.6.6
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad provinciales afros. fundi omnes ad naviculariorum dominium pertinentes et ad aliorum iura translati fisco vel re publica vel naviculario vel quolibet alio distrahente sive donante vel ad filios vel propinquos vel extraneos transferente, etsi ad navicularios translati sint, reddantur dominis actione in rem et persecutione concessa, nisi maluerint hi, ad quos res pervenerint, onus agnoscere, cui erat ille obnoxius, cuius nomine vindicatio competit, evictionis ac melioratae rei perceptorumque fructuum inspectione habita. et cetera. dat. vii id. april. treviris modesto et arinthaeo conss. (372 apr. 7).
CTh.13.6.7pr.
Idem aaa. chiloni proconsuli africae. in his, quae navicularii vendunt, quoniam intercipere contractum emendi vendendique fas prohibet, emptor navicularii functionem pro modo portionis comparatae subeat, res enim oneri addicta est, non persona mercantis. neque navicularium ilico iubemus fieri eum, qui aliquid comparavit, sed eam partem quae empta est pro suo modo ac ratione esse munificam. nec enim totum patrimonium ad functionem navicularii muneris occupandum erit, quod habuerit qui rei exiguae mercator accessit, sed illa portio, quae ab initio navicularii fuit, ad pensionem huius functionis sola tenenda est, residuo patrimonio, quod ab hoc vinculo liberum est, otioso et inmuni servando. (375 aug. 3).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
