# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.23-30

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.23-13.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.23

CTh.13.1.5
Impp. valentinianus et valens aa. secundo praefecto praetorio. negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, si modo mercandi videantur exercere sollertiam et christianos, quibus verus est cultus, adiuvare pauperes et positos in necessitatibus volunt, potiorum quoque homines vel potiores ipsos, si tamen his mercandi cura est, ad necessitatem pensitationis adhibeas, praesertim cum potiorum quisque aut miscere se negotiationi non debeat aut pensitationem debeat, quod honestas postulat, primus agnoscere. dat. xv kal. mai. constantinopoli divo ioviano et varroniano conss. (364 apr. 17).
CTh.13.1.6
Idem aa. ad florentium comitem sacrarum largitionum. aurum mercatoribus adque argentum, quo erogatio publica iuvetur, indiximus; igitur exceptione inmunitatis nullus utetur. omnium enim regionum huiusmodi homines, omnium dignitatum hanc virilem iuvandae rei publicae partem sine aliqua privilegii venia iussimus sustinere. exceptio autem eos tantummodo in hac communi fere sorte defendet, qui proprio rure per se aut homines suos qui evidentissime cognoscuntur negotiantes non tam mercatorum loco haberi debent quam sollertium strenuorumque dominorum. dat. vi id. sept. divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 8).
CTh.13.1.7
Idem aa. ad probum praefectum praetorio. qui in sudore bellandi stipendiorum gradu usque ad protectores meruerunt, .... unius vaginae pretium, etiamsi aliis mercimoniis studere videantur. si quid autem supra hunc modum in mercimonii commutatione habeant, pro eo, quod amplius potuerit inveniri, ad necessitatem collationis artentur. omnes vero omnino, qui alterius nomine dignitatis emeritaeque militiae honore cumulati sunt, etsi per homines suos id exercent, ad oblationis obsequia adstringantur. proposita karthagine kal. april. valentiniano n. p. et victore conss. (369 apr. 1).
CTh.13.1.8
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad claudium proconsulem africae. hi tantum ad auri argentique detineantur oblationem merces emendo adque vendendo commutantes, qui in exercitio tabernarum usuque versantur, non etiam coloni rei nostrae, qui ea distrahunt, quae in dominicis possessionibus annus tulerit. dat. vi kal. mai. treviris valentiniano et valente iii aa. conss. (370 apr. 26).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
