Latin
Book 13, lines 13.1.254-13.1.265
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.254-265
Not analysed yet
CTh. 13. 9. 2
Idem aaa. ad demetrianum praefectum annonae africae. si quando causatio est de impetu procellarum, medium ex his nautis numerum navicularius exhibeat quaestioni, quos eum in navi pro modo capacitatis constat habuisse, quo eorum tormentis plenior veritas possit inquiri. de casu autem navis, quae ad urbem romam directa fuerit, intra annum quidquid acciderit iudiciis publicetur, de his vero, quae ad portus expeditionales longius vel constantinopolim sint profectae, intra biennium oblato praedicto numero nautarum super fide casus examen agitetur. addimus etiam, ut, si intra praefinitum tempus nulla fuerit delata querimonia, omnis posthac deplorationum aditus obstruatur. accepta aquileiae, lecta actis. (a. 372/5. . . .) .
CTh. 13. 9. 3pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. naviculariis afris salutem. quotiens obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur praefecti annonae duorum vel trium quaestione destrictum, purgandi in alios nautas licentia offeratur. quid est enim, quod non abunde intra praefinitum numerum sollers quaesitor inveniat? circa magistros navium, quibus est scientia plenior, inmoretur; qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferetur. (380 febr. 6).
CTh. 13. 9. 3. 1
Sane si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, sequimur constantinianae legis providam sanctionem, ut adfectionibus naviculariorum intra iudicia constitutis super eorum quaeratur interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit. cuius rei examen placuit unius lustri spatio terminari, (380 febr. 6).
CTh. 13. 9. 3. 2
Ut omnis in posterum . . . . ut a duarum semis centesimarum, quae ex hibernis oneribus postulantur a vobis, petitio conquiescat. (380 febr. 6).
CTh. 13. 9. 3. 3
Placuit sane, ut, novembri mense navigatione subtracta, aprilis, qui aestati est proximus, susceptionibus adplicetur. cuius susceptionis necessitas ex kal. aprilib. in diem kal. octob. mansura servabitur; in diem vero iduum earundem navigatio porrigetur. (380 febr. 6).
CTh. 13. 9. 3. 4
Et quia ordinem vestrum ampliari etiam hominum adiectione gaudemus, quoscumque vacuos publico invenerit officio, in complexum vestri ordinis adplicate, dummodo is, qui in municipalibus manet causis, nominatione ordinis non teneatur. dat. viii id. feb. treviris gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 febr. 6).