# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.266-273

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.266-13.1.273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.266

CTh.13.9.4pr.
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. tatiano praefecto praetorio. quae in naufragiis pereunt, nolumus nobis cum possessoribus, vel senatoribus vel privatis, esse communia, si quidem naufragii detrimentum fiscus agnoscat; quod interdum non grandis dispendii esse monstratur, si vexatam fluctibus navem levis iactura defendat quam si pondere suo gravatam pelagi unda submergat. (391 iul. 18).
CTh.13.9.4.1
Ubi vero non est testis periculi, restituantur damna naufragii et dispendia prosecutoris fraudibus inferantur, ut ad eorum iniuriam retorqueantur, qui minus idoneos nominarunt, non ad eos redeant, quos semel constiterit fuisse devotos. dat. xv kal. aug. constantinopoli tatiano et symmacho conss. (391 iul. 18).
CTh.13.9.5
Impp. arcadius et honorius aa. ad senatum et populum. post alia: navicularios, quos vis adversa naufragii prohibuerit suscepta deferre, vel de oneribus pravitate submersis vel de diametris aliisque iacturis, quia excludere casus et inclementem non possumus cohibere fortunam, praefectus annonae et vicarius urbis fidem probare gestorum congrua iudicatione compellant, moram et neglegentiam punituri. dat. xvii kal. mai. mediolano caesario et attico conss. (397 apr. 15).
CTh.13.9.6
Impp. honorius et theodosius aa. naviculariis per africam. post alia: de submersis navibus decernimus, ut levato velo istae causae cognoscantur. et si quisquam de talibus negotiis aliquid accepisse detegitur, iudex, aput quem constiterit, his conquerentibus qui nudantur pro qualitatibus personarum multandi removendi proscribendi habeat potestatem. si vero causarum talium cognitores, libelli datione vel planaria interpellatione commoniti, intra metas temporis constituti, hoc est intra biennium causis talibus veteri lege praescriptum, has causas audire neglexerint et legitimum tempus fuerit elapsum, praeiudicium noceat eatenus cognitori, ut naviculario propter vitium iudicis absoluto mediam oneris eius partem, propter cuius probandam amissionem legitimo dumtaxat tempore cognitio petebatur, iudex cogatur inferre, residuam vero officium eius exsolvat. dat. xvi kal. april. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 mart. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
